Non una effemeride quotidiana ma periodica, più precisamente mensile, con la breve narrazione in lingua latina degli eventi ritenuti più importanti dall’autore di questo libro. L’anno MMXXII ha registrato da una parte l’uscita graduale dalla lunga parentesi pandemica, dall’altra la triste situazione della guerra in Ucraina, la cui durata sembra protrarsi nel tempo.

P r a e s e n t a t i o

Multae sunt res quae cotidie in orbe terrarum fiunt sed hic praecipuae tantum res sistunt.

Horribilis annus MMXXII fuit: ex una parte Russiae incursio in Ucrainae fines, altera ex parte mea valitudo, quae nunc bona videtur.

Praeterea adnotanda est mors Benedicti XVI, nonaginta quinque annos nati. Eius exequiae sollemnes in Basilica Vaticana celebratae sunt coram Francisco Papa, Cardinalibus, Episcopis, Clero et multis Christifidelibus.

Praeterito anno MMXXII electa est Prima Ministra Italiae Georgia Meloni. Nunc primum factum fit in historia Reipublicae Italiae ut mulier hoc gravi munere fungatur.

Magnam curiositatem colloquium inter Franciscum Papam et Fabiun Fatium excitavit in emissione televisiva “Che tempo che fa.”

Promptitudinem Sergii Mattarella omnes cives italici admirati sunt ad acceptationem secundi mandati Praesidis Reipublicae Italiae.

Mutatio climatis etiam hoc anno multa incommoda attulit modo propter longam aritudinem modo vehementium tempestatum causā.

Inarime (Ischia) perpluvio fortissimo percussa est et magna labes multas domus destruxit.

Nix in altissimis montibus nimis tarde advenit.

Irreverentia erga Naturam graves calamitates parat!

Bellorum causā fames in mundo increbrescit.

Pestis a Coronaviro nondum debellata est!

Anno MMXXII tam obscuro memet autocineto, cui nomen Yaris Cross, donavi itaque aetatem fefelli!

Nova haec ephemeris in lingua latina a me composita est: spero obtrectatores, qui magistros se componunt, fere sacris indutos, longe a me fore.

Petrus Pischedda