OCTOBER

- Kalendis Octobribus

Incipit October, mensis variis negotiis plenus!

Petrus

- Postridie Kalendas Octobres

Hodie festum Sanctorum Angelorum Custodum!

“Benedicite Dominum omnes angeli eius:

potentes virtute,

qui facitis verbum eius,

ad audiendam vocem sermonum eius”. (Lit.)

Petrua.

- a. d. V Nonas Octobres

Hodie Assisii Franciscus epistulam encyclicam “Fratres omnes” subscribet!

Petrus

- a. d. IV Nonas Octobres

Hodie festum Sancti Francisci Assisiensis celebratur:

”Franciscus pauper et humilis, caelum dives ingreditur, hymnis caelestibus honoratur” (Grad.)

Petrus

- a. d. III Nonas Octobres

Hodie festum Sancti Placidi Sublacensis, qui discipulus Sancti Benedicti monachi fuit,  celebratur. Notissimum est illud, quod in Gregorii dialogis de eo narratum est, cum Placidus in lacum delapsus a Sancto Mauro servatus est:

“Placidus puer, sancti viri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est. Qui vas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens ipse quoque cadendo secutus est. Quem mox unda rapuit et paene ad unius sagittae cursum eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnovit et Maurum festine vocavit dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, iamque eum longius unda trahit. Res mira et post Petrum Apostolum inusitata! Benedictione etenim postulata atque percepta ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque usque ad eum locum quo ab unda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenens, cursu rapido rediit.” (Vicipaedia)

Petrus

- Pridie Nonas Octobres
Hodie commemoratur sanctus Bruno Cartusiensis, natus inter annos 1027—1030 Coloniae Agrippinae, in Germania; mortuus die 6 Octobris anni 1101, in Cartusia Turritana, i. e. La Torre, in Calabria.
Petrus
- Nonis Octobribus
Festum Beatae Mariae Virginis a Rosario
Oratio: Deus, cuius Unigenitus per vitam, mortem et resurrectionem suam nobis salutis aeternae praemia comparavit, concede, quaesumus, ut,  haec  mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt assequamur. Per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen

(Missale Romanum)

Petrus

- Postridie Nonas Octobres
Apricississimus dies, fere aestivus!
Petrus
- a. d. VII Idus Octobres

Coronavirus post intervallum aestivum redit et rursus nova remedia nuntiantur a civili auctoritate.

Petrus

- a. d. VI Idus Octobres

Hodie in basilica assisiensi beatus proclamatus est Carolus Acutis qui mortuus est quindecim annos natus leucaemiae causā. In sua brevi vita Carolus per rete apostolatum eximie tenebat.

Petrus

- a. d. V Idus Octobres

Hodie festum Sancti Ioannis XXIII in signo Concilii celebratur. Papa bonus nuncupabatur.

Petrus

- a. d. IV Idus Octobres

Nihil novi sub sole.

Petrus

- a. d. III Idus Octobres

Nihil novi sub sole.

Petrus

- Pridie Idus Octobres

Novum DPCM (i. e. Decretum Primi Ministri Italici) de civium moribus tempore coronaviri.

Petrus

- Idibus Octobribus

Hodie mane magna pluvia facta est!  “Commonefaciens illos Deum solem suum oriri super malos et bonos sinere ac pluere super iustos et iniustos, asseveravit: “Nonne spiramus in aerem aequaliter omnes? (Ma 5, 45)

Petrus

- Postridie Idus Octobres

Nihil novi sub sole!

Petrus

-  a. d. XVI Kalendas Novembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. XV Kalendas Novembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Novembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Novembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. XII Kalendas Novembres

Nihi novi sub sole!

Petrus

- a. d. XI Kalendas Novembres

Hodie celebratur  memoria sancti Ioannis Pauli II. “Aperite portas Christo! Nolite timere! Corda vestra pandite  Domino chiaritate Christi!” (Ioannes Paulus II)

Petrus

-  a. d. X Kalendas Novembres

Vis pandemiae a coronaviro crescit in Italia et sollicitudo est omnibus civibus. Imprudentia tempore aestivo exsolvitur autumno!

Petrus

- a. d. IX Kalendas Novembres

Expectamus novum decretum gubernativum de morum regulis tempore adhuc pandemiae!

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Novembres

Novum decretum gubernativum perventum est! Prudentia maxima adhibenda est!

Petrus