A U G U S TU S
- Kalendis Augustis
Primus dies hodie maris fuit apud vicum cui nomen est Capalbio. Aquae huius maris vere cristallinae sunt!
Petrus
Postridie Kalendas Augustas

Celebratur “remissio assisiensis”, i. e. conceditur indulgentia plenaria a meridie kalendarum augustarum usque ad mediam noctem diei  subsequentis cum visitetur Portiuncola Assisii, sed etiam quaecumque ecclesia paroecialis anno vertente.

Petrus

- a. d. III Nonas Augustas

Indutiae calori aestatis videntur esse. Caliditas minuta est! Pluit in nonnullis Italiae regionibus!

Petrus

- Pridie Nonas Augustas

Pax non est Libano: diruptio magna Beryti facta est; multi mortui sunt et trecenta milia perfugarum iam numerantur.

Petrus

- Nonis Augustis

Hodie in Basilica Sanctae Mariae Maioris in Exquiliis dies sollemnis Beatae Mariae Virginis Nivis celebratur. Etiam in Sardinia, e. g. in vicis Kurulis et Suni,  hoc festum notum est.

Petrus

- Postridie Nonas Augustas

Anniversarium matrimonii inter me et Iulianam hodie parce celebramus. Timor in cauponam eundi adhuc magnus est, propterea quod coena domi fit.

Petrus

- a. d. VII Idus Augustas

Hodie in Urbis tabernas emptum ivimus staterae minoris tempore stante.

Petrus

- a. d. VI Idus Augustas

Calor africanus sine ulla mora pergit! Noctu impossibile dormire est!

Petrus

- a. d. V Idus Augustas

Pavor semper adest pandemiae renovationis causā, contagiones enim crescunt sed numerus mortuorum in Italia minuere videtur.

Petrus

- a. d. IV Idus Augustas

Incipit septimana ante festum Assumptionis. Urbs fere deserta est: multi cives ad mare vel ad montes profecti sunt.

Petrus

- a. d. III Idus Augustas

Hodie festum sanctae Clarae assisiensis celebratur. “Iam sanctae Clarae claritas splendore mundi cardines mirifice complevit: cuius perfecta sanctitas in devotas propagines velocius excrevit”. (ant.)

Petrus

- Pridie Idus Augustas

Dies sine novitatibus transivit!

Petrus

- Idibus Augustis

Coronavirus rursus in Europa pergit. Gentis caterva in parvo loco ad novas contagiones ducere potest. Homo dominus sui non videtur.

Petrus

- Postridie Idus  Augustas

Magni apparatus ante ferias Augusti e sollemnitatem Assumptionis Mariae in caelum.

Petrus

- a. d. XVIII Kalendas Septembres

Hodie Feriae Augusti locum habent, sed particulariter Sollemnitas Assumptionis Beatae Mariae Virginis in caelum celebratur.

“Lætemur omnes in Domino, * diem festum celebrantes † ob honorem beatæ Mariæ Virginis: • de cujus Assumptione gaudent Angeli, * et collaudant Filium Dei”. (Introitus)

Petrus

- a. d. XVII Kalendas Septembres

Post noctem oblectamentorum in discothecis sine regulae observantia  adhuc  tempore pandemiae, Auctoritas Salutis Publicae clausuram earundem imposuit. Prudentia semper adhibenda est!

Petrus

- a. d. XVI Kalendas Septembres

Sardinia, quae tempore praeterito felix insula erat coronaviro non tacta,  nunc  periegesis tempore contaminata videtur.

Petrus

- a. d. XV Kalendas Septembres

Casus epidemiae in Europa crescunt! Etiam in Italia post conventus et contagiones in discothecis  numerus increbrescit!

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Septembres

Saltem anni duo necessarii sunt ad debellandum coronavirum! Maxima prudentia ergo adhibenda est!

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Septembres

Nihil novi sub sole Augusti qui calidissimus esse pergit!

Petrus

- a. d. XII Kalendas Septembres

Ad mare in regionem Tusciae hodie cum mea familia ivi, definite ad litus cui nomen est “Chiarone”. Oprime stetimus!

Petrus

- a. d. XI Kalendas Septembres

Diem hodie vacavimus sub sole calidissimo ad cibaria emenda.

Petrus

- a. d. X Kalendas Septembres

Domi mansimus  hac ultima die dominica Augusti.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Septembres

Disceptatur his diebus de concursu in discothecis sine observantia securitatis spatii adhuc tempore epidemiae. Multae enim contagiones sunt.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Septembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. VII Kalendas Septembres

Nihil novi sub sole!
a. d. VI Kalendas Septembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. V Kalendas Septembres

Hodie festum Sancti Augustini celebratur. “Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quaerebam et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti, et clamasti et rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam, fraglasti et duxi spiritum et anhelo tibi, gustavi et esurio et sitio, tetigisti et exarsi in pacem tuam.” (Conf. X, 38)

Petrus

- a. d. IV Kalendas Septembres

Feles noster “Chicco”  aegrotus est, edere et bibere non vult! Veterinarius illum visitavit et nonnulla medicamena praescripsit. Videbimus!

Petrus

- a. d. III Kalendas Septembres

Pluvia tam espectata tandem venit! Euge!

Petrus

- Pridie Kalendas Septembres

Hodie quoque tam pluit! Deo gratias!

Petrus

SEPTEMBER

- Kalendis Septembribus

Incipit september, mens incognitis rebus plenus. Feles noster “Chicco” adhuc aegrotus est et nunc in clinica veterinaria stat. Animalia semper nostrae curae sunt!

Petrus

- Postridie Kalendas Septembres

Calor aestivus decrescit et melior est civium vita! Animalia quoque domestica melius vivunt.

Petrus

- a. d. III Nonas Septembres

Multae familiae a feriis aestivis reditum fecerunt et Urbs rursus frequentatur.

Petrus

-  Pridie Nonas Septembres

His diebus saepe de initio anni scholaris disceptatur.

Petrus

- Nonis Septembribus

Sero mortuus est in clinica veterinaria noster feles amatissimus “Chicco”! Maximus nobis est dolor!

Petrus

- Postridie Nonas Septembres

Hora quarta et dimidia ad clinicam veterinariam, ubi mortuus est noster feles “Chicco”, ivimus pro extrema eius salutatione, ante eius cremationem.

Petrus

- a. d. VII Idus Septembres

Incipit secunda septimana mensis septembris! Tempus aestivum pergit magna cum caliditate.

Petrus

- a. d. VI Idus Septembres

Longam ambulationem in viridario hodie feci. Optimum pro salute!

Petrus

- a. d. V Idus Septembres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. IV Idus Septembres

Pergit dolor caedis causā iuvenis Willy in oppido Colleferro. Maxima est omnium civium costernatio!

Petrus

- a. d. III Idus Septembres

Commemoratur hodie impetus contra turres geminas in America! Ex infausto illo die omnium civium mundi vita mutata est!

Petrus

- Pridie Idus Septembres

Festum hodie celebratur sanctissimi nominis B. Virginis Mariae.

Petrus

- Idibus Septembribus

Visitationem fecimus familiae amicae quae ruri habitant in loco s. Cesarei, ubi ficus ex arbore cepimus et vinum album emimus. Natura hic praeclara est!

Petrus

- Postridie Idus Septembres

Sollemnitas hodie sanctae Crucis celebratur!

Petrus

- a. d. XVII Kalendas Octobres

Nihil novi sub sole.

Petrus

- a. d. XVI Kalendas Octobres

Nihil novi sub sole.

Petrus

- a. d. XV Kalendas Octobres

Nihil novi sub sole.

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Octobres

Nihil novi sub sole!

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Octobres

Diem natalem hodie in familia celebramus meae uxoris!

Petrus

- a. d. XII Kalendas Octobres

Referendum hodie in tota Italia habetur propter imminutionem numeri Parlamentariorum.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Octobres

Suffragia referendaria pergunt pro Parlamentariorum imminutione! Sero ad vesperum scimus voluntatem populi italici pro assensu esse!

Petrus

- a. d. X Kalendas Octobres

Incipit autumnus cum multa pluvia. Hodie mane visitavi forum Sancti Petri et  suburbium.

Petrus

- d. IX Kalendas Octobres

Tota die assidue pluit.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Octobres

Autocineto ante et post meridiem fere  totam urbem officiorum causā  peragravi.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Octobres

Festum hodie celebratur sanctorum medicorum Cosmae et Damiani. In meo vico, cui nomen Suni, in insula Sardinia,  horum sanctorum cultus vivus est.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Octobres

Dies dominica cum pluvia continuo cadente.

Petrus

- a. d. V Kalendas Octobres

Incipit septimana, qua finem mensis Septembris et initium Octobris videbimus.

Petrus