Brevia diurna chronica

a Petro Pischedda

accurate scripta

A. D. MMXVI


Conor in hac mea rubrica simpliciter, breviter reverenterque enarrare quod meā maxime interest. In orbe terrarum eventus in horas dissimiles variique sunt, modo laeti modo luctuosi. Nuntii personales non deerunt. Semper in animo habeo linguam latinam non mortuam sed vivam esse atque fore. Saepe, dum cogito et scribo, iuxta computatrum Ulixes, cattus meus dilectissimus, iacet et stertit.

IANUARIUS

1. 1. 2016
In sollemnitate Matris Dei et pacis die, Papa Franciscus huius anni argumentum nuntiat:”Indifferentiam vince, pacem exquire”. Persona indifferens negligens ostenditur et numquam gravia problemata mundi considerat. Necesse est semper pacem desiderare velleque.
2. 1. 2016
Columborum stercus (italice “guano”) iuxta Tiberim, Romae flumen, ab utroque latere, margines operit periculumque peditibus infert, stante praesertim pluvia, quae lubricas reddit vias. Auctoritas publica in praesens aditum spatiis, quae supra diximus, clausit, dum cives fisi areae purgationem expectant.
2.1.2016
Tempus erat!
Pluvia tamdiu exspectata venit! Hiems nunc incipit: etiam nix montes perfundit et magnus ubicumque imber effunditur. Caelum salubre lente procedit et homines annum frugiferum invocant.
3. 1 . 2016
Post Nativitatis Festum in Italia quattuor casus gravissimi in valetudinariis facti sunt: puerperae simul cum suis pueris incognitis causis decesserunt. Salutis moderator ad rei recognitionem inspectores misit.
4. 1. 2016
Terrae motus, magnitudine 6, 7, in India, prope Birmaniam, media circiter nocte evenit. Concussio habuit hypogeum triginta fere milia metrorum et epicentrum triginta tria milia metrorum inter septentriones et occasum solis urbis indicae Imphal dictae. Usque adhuc nescimus qualis quantaque gravitas calamitatis sit.
5. 1. 2016
Migrantium calamitas, qui ex manibus hostium evadunt, non intermittitur. Unus et viginti, ex quibus tres pueri, in Turcarum regione mortem invenerunt, navem paraturi appellere ad insulam Lesbum. Mare in mortem se vertit patriā profugis, qui Europam attingere cupiunt salutis causa.
6. 1. 2016

Flet Praesidens Americanus Obama triginta milium mortium causa, quae quotannis in America armorum facili usu fiunt. Motu proprio Praesidens supra dictus decrevit armorum venditoribus permissum legis habendum esse. Hoc modo Obama sperat tractationem armorum sub inspectione fore.
7. 1. 2016
Post magnos et assiduos imbres superiore nocte effusos, primo diluculo miram coniunctionem Lunae Venerisque in oculis habui. Utinam haec visio auspicium toto orbe terrarum pacis esse possit.
8. 1. 2016
Grave scelus erga mlieres Kalendis Ianuariis Coloniae in Germania a pluribus viris vino gravatis factum est.Quaeritur utrum nimius perfugarum numerus ad regulam in regionem germanicam ingressus sit an non. Haud dubie affirmamus ubicunque homines ad legum observantiam teneri.
9. 1. 2016
Damasci in Syria res adversae non desunt: pueri arborum foliis, alii canibus felibusque vescuntur. Belli causa quadraginta milia civium Madayae, Damasci suburbii, fame sitique laborant. Intercursum humanum necessarium est.
10. 1. 2016
Hodie novus nuntius televisione diariisque datur: capitis comprehensio medicamenti stupefactivi mercatorum mexicanensium, cui cognomen inditum est “El Chapo”, brevitatis corporis causa. Hic vir e carcere effugerat a. d. V Idus Iul. et in sua brevi libertate de sua vita pelliculam ferre volebat. Sed victima suae vanitatis fuit.
11. 1. 2016
Globus Aureus (“Golden Globe”) Ennio Morricone, magistro et compositori italico, propter modos pelliculae “Detestabiles octo” (“The Hateful Eight”) Quintini Tarantini tributus est. Italia de hoc praemio gratulatur.
12. 1. 2016
Mortuus est David Bowie, artifex varietatis musicae “rock”. Nota est eius musicae definitio: “Mihi musica est color, non pictura. Mea musica mihi permittit me ipsum pingere”. Mors “Ducis albi” affectum lacrimasque inter plures homines movit.
13. 1. 2016
Millesimum ingens civium caedes edita est, nunc quidem Constantinopoli (hodierna Istanbul). Tromocrates pyrobolo mortem sibi conscivit et nonnullis visitatoribus urbis, praesertim Germanis. Hoc facinus indignum aliarum insidiarum metum alit.
14. 1. 2016
Incredibile dictu: tramen ferriviarium subterraneum Romae interdum et vitiorum traminum et operariorum operistitii causa suam operam intermittit. Hoc factum offensionem hominum praebet, praesertim inter eos qui ad varia negotia se conferunt et inter advenas qui Urbis monumenta spectare exoptant.
15. 1. 2016
Papae Francisci voluntate duo milia pauperum Romae sine pretio ad spectaculum circense “Rony Roller Circus” in regione “Boccea” aderunt. Franciscus adhuc admirationem habet.
16.1.2016
Aliud facinus gravissimum factum est in Republica Africae ad occasum vergentis, Burkina Faso dicta: in capite, cui nomen est Ouagadougou, impetus vilis a saevis terroris hominibus in deversorio “Splendid” actus est. Plures advenae occisi sunt pluresque vulnerati.
17. 1. 2016
Hodie post meridiem Papa Franciscus ad Synagogam Hebraicam Romae se contulit salutationis causa. Est tertia Pontificis visita post illam Johannis Pauli II et Benedicti XVI. Hebraei a Francisco “Nostri Fratres maiores in fide” appellati sunt. Communio fraterna inter Sanctam Sedem et Synagogam Hebraicam confirmata est.
18. 1. 2016
Tandem ningit. Montes, colles urbesque Aprutii et Apuliae nive obruuntur. Nartatores ad montes eunt nartationum causa. Silvarum prospectus fabulosus videtur. Pueri in viis nivis sphaerulis ludunt. Tota natura pulcherrima visu,
19. 1. 2016
Mortuus est Hector Scola, octoginta quattuor annos natus, magister picturae cinematographicae italicae. Ex operibus magistri memorare cupio: “Inter nos magnus amor fuerat”. In suis pelliculis Scola Italiam narravit,
20. 1. 2016
Mulier sine tecto filiam peperit prope Basilicam S. Petri Romae, auxilio vigilis. Papa Franciscus puerperam cum filia hospitio accepit apud domum Matris Teresiae de Calcutta.
21. 1. 2016
Tria tabulata domus iuxta Tiberim in regione dicta “Flaminio” Romae noctu ruerunt. Forte tulit casus ut habitatores palatii, quod saldum semper videbatur, paulo ante excesserint.
22 – 25. 1. 2016
His diebus Augustae Treverorum breve otium ago. Urbs vere pulcherrima est. Monumenta antiqua mixta recentibus visitatores spectare possunt. Cum mea uxore, mea filia eiusque sponso in nota urbis caupona meo die natali cenavi.
26. 1. 2016
Disputatio est inter homines Europae in re publica exercitatos de foedere Schengen, i. e. de libero hominum transitu, turbae aliud domicilium petentium causa. Sunt qui intermissionem tractatus per duos annos proponunt. Videndum est.
27. 1. 2016
Dies memoriae est, ne scelerum victimarum holocausti obliviscamur. A. d. VI Kal. Febr., anno millesimo nongentesimo quadragesimo quinto p. Cr. n., Auschwitz libera vexatione raciali fuit. In pluribus urbibus memoria illius facti celebratur.
28. 1. 2016
Suetia gradatim aeroplanis in patriam remissura est octoginta milia profugorum ex Syria, Iraquia et Erytraea nimiae multitudinis perfugarum causa. Pax deest iis qui periculo belli evadunt.
29. 1. 2016
Valde doleo pro infinita calamitate migrantium, hac vice prope insulam Samum. Maximo dolore afficior submersionis decem puerorum causa.
30. 1. 2016
Gravis timor toto in orbe terrarum occurrit viri sic accersiti zika causa. Virus praesertim in Brasilia diffunditur sed timetur ne culex tigris vere adveniente etiam in Italiam perveniat. Medici periti italici non faciles ad trepidationem sunt.
31. 1. 2016
Magnus Chorus Romae, cuius Magister Fabritius Adrianus Neri appellatur, heri vesperi una cum Maximo Ranieri, cantor et histrio, in spectaculo televisionis publicae, cui nomen est “Somnio et sum vigil” egregie Over The Rainbow cecinit.

FEBRUARIUS

1. 2. 2016
Romae a muribus infestantibus medium urbis locum liberare urget. Mures urbani enim circa purgamenti armilla discursant. Agitur videlicet de muribus esurientibus!
2 Februarii 2016
Hodie Liturgia festum Purificationis B. Mariae Virginis celebrat. Ritus benedictionem candelarum includit et a Choro cantatur antiphona: Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel. Hoc ad significandum Christum Lumen gentium esse.
3. 2. 2016
Roma parata est ad accipiendum corpus Patris Pii Pietrelcinensis, cuius veneratio nota est in tota Italia et non solum. Preasentia multorum fidelium praevidetur.
4. 2. 2016
Venetiis Saturnalia quibus personati discurrunt homines ex hodierno die celebrantur. Inter personas pulcherrima eligetur.
5. 2. 2016
Inventum Memphi est corpus vitā defunctum iuvenis italici, Iulii Regeni, a die XXV Ianuarii absentis. Iulius inter academiae alumnos in Aegypti capite versabatur. Eius corpus cruciatus signa patefaciebat.
6. 2. 2016
Terrae motus, magnitudine 6. 4, nocte proxima in Taiwan factus est. Duo palatia ruerunt et multi mortui et saucii esse videntur.
7. 2. 2016
Iuvenis Germanica, sedecim annos nata, cum in lacu Alpino subnataret, massam auream invenit. Parentibus hortantibus, puella thesaurum vigilibus dedit. Sed cum panis aureus, qui pretium sedecim milia nummorum Europaeorum habebat, vacaret, nanti redditus est.
8. 2. 2016
Post diem tertium venti saevi, ecce ad ultimum pluvia, sed non tam sufficiens terrae, cui gravis penuria aquarum est. Temporum anni inaequalitas iam nota est, sine dubio pollutionis aëris causa. Mimosae videlicet germinant!
9. 2. 2016
Incipit hodie vesperi certamen canorum cantionis italicae in Sancti Remuli civitate. Quemadmodum annis praeteritis, eodem modo hoc anno telespectatores magna cum animi attentione novos cantores spectabunt. Spectaculum in mundivisionem diffundetur.
10. 2. 2016
Dies Cinerum hodie in Ecclesia celebratur: liturgia benedictionis impositionisque cinerum hominis fragilitatem memorat, secundum verba Gn III, 19: Memento homo, quia pulvis es et in pulverem reverteris. Agitur de gravi admonitione credentibus et non.
11. 2. 2016
Die XI Februarii anno millesimo nongentesimo vigesimo nono conventiones inter Sanctam Sedem et Italiae Regnum initae et subscriptae sunt. Haec foedera, Lateranensia dicta, Quaestioni Romanae, anno millesimo octingentesimo septuagesimo inceptae Sanctae rei publicae Romanorum incursione, finem fecerunt.
12. 2. 2016
Physici, inter quos etiam rerum natuae periti viri italici, nuntiant undas gravitationales ab Einstein coniectae, ad rem pertinentes esse. Supra dictae undae certiores nos faciunt de phaenomenis quae initium “Big Bang” attulerunt. Agitur sine dubio de maxima inventione.
13. 2. 2016
Habanae, in insula Cuba, hesterno die historica occursatio inter papam Franciscum et patriarcham Moscae Kirill fuit. Duo viri clarissimi unanimi se ostenderunt pro pace et pro matrimonio inter virum et mulierem.
14. 2. 2016
Hodie festum S. Valentini celebratur. Hodie dies etiam amantium est. Cur hodierno die amantium quoque festum? Opiniones variae sunt. Ex variis opinationibus haec mihi curiosissima videtur: Idibus Februariis prima veris signa habentur et hoc tempore, secundum mentem mediae, quae dicitur, aetatis, avium copulatio incipit. Ex quo amantium festum.
15. 2. 2016
Papa Franciscus in Mexicana provincia est visitationis pastoralis causā. Inter Missae celebratione coram tribus milibus fidelium mentionem trium temptationum huius temporis fecit: pecunia, fama, potestas, res quae insidias Dei consilio ponunt, cuius nomen misericordia est. “Iesum non Diabolum elegimus”.
16. 2. 2016
Syriae res pacem non habet. Pyroboli supra scholas et nosocomia iacti sunt. Quinquaginta mortui numerantur. Turcarum res publica, Russia et Foederatae Americae Civitates in contrarias partes disputant: alter alterum accusat.
17. 2. 2016
Aetius Bosso, Taurinas, artis musicae peritus, quem omnes in Sancti Remuli civitate mirati sunt, actionem suam ubicumque gentium pergit. In Lithuania spectantium animos commovit.
18. 2. 2016
Papa Franciscus, in suo itinere in terra mexicana, ante reditum in Italiam, ad fines cum Texia moram fecit. Inter Mexicum et Foederetae Americae Civitates saepimentum enim adest ad intercludendum migrantium mexicanorum transitum. Franciscus hanc servitutis condicionem maeruit.
19. 2. 2016
Sub luna vir migrans, ad fines inter Serviam et Hungariam, sub reticulo comiti fugae puerum recens natum dat. Hoc evenit mense Augusto, anno bimillesimo decimo quinto. Photographus, Warren Richardson, qui immortale reddit hoc pulcherrimum factum, animos totius mundi movit. Hic puer “spes novae vitae est”.
20. 2. 2016
Humbertus Eco, celeberrimus italicus scriptor et signorum studio deditus, octoginta quattuor annos natus, mortuus est. Nota est eius fabula: Rosae nomen, ex qua pictura cinematographica tracta est.
21. 2. 2016
“Ignis mari” (“Fuocoammare”) est pictura documentalis cinematographica Iohannis Francisci Rosi, qui “Ursum aureum” Berolini vicit. Pellicula documentis probat migrantium res adversas in alto insulae Lampedusae et hospitium liberale insulae incolarum.
22. 2. 2016
Papa Franciscus appellationem ad Gubernatores totius mundi facit, ut poenam capitis tollant Iubilaei Misericordiae tempore. Sed credo spem Pontificis spectare ad abolitionem in omne tempus huius usus ubicumque gentium.
23. 2. 2016
Aeroplana teleadministrata et armis instructa (italice “droni”) Foederatae Americae Civitatum, Civitate Italica permittente, ab area militari Sigonellae ad Libyam et Africam Septentrionalem abibunt ad itinere prohibendum hostem (“Is” appellatum) in illas regiones.
24. 2. 2016
Est Praesidenti Americano Barack Obama in animo, iam a suo primo mandato, carceri Guantanami finem facere et triginta septem ibi inclusos ad alios carceres transferre. Optandum est ut hoc eveniat.
25. 2. 2016
Pueri octo annos nati, qui a Syria in Iordaniam cum parentibus belli causa profugiunt, solani lycopersici mala carpere coguntur ne fame moriantur. Hac in re ludo discendi absunt.
26. 2. 2016
Puer migrans gratias agit tangens sua manu laeva aperta manum dexteram apertam sui servatoris. Hoc hospitii signum est. Copiae navales cotidie in vasto atque aperto mari plurimas vitas humanas servant.
27. 2. 2016
Testudo v0lae moderatorum petitionum eminent. Optimatium repulsā et rerum novarum studiosorum victoriā novus aër in Persia designatur. Persia credibilior apparet.
29. 2. 2016
Ennius Morricone, octoginta septem annos natus, notus artis musicae peritus italicus, praemium Ansgarianum vicit pro musica pelliculae “Abominandi octo” (“The Hateful Eight”). Magister Morricone magnum motum animi habere visus est.

MARTIUS

1. 3. 2016
Circuitio humana per Communitatem S. Aegidii, Societatem Ecclesiarum Evangelicarum et Ecclesiam Evangelicam Valdesiam facta est inter Siryam et Italiam. Nonaginta tres migrantes Romam aëroplano pervenerunt et adiumentum necessarium accipient
2. 3. 2016
Unio Europaea consilium explicat pro ratione humanitatis magnae pecuniae summae (nummorum Europaeorum septingenties) ad Graeciam adiuvandam. Nam Graeciae cotidie multitudo migrantium belli causa in Syria accipienda est.
3. 3. 2016
Adhuc casus murium Romae: ad Vespasiani amphitheatrum et Forum mures famelici discurrunt. Tesserarum diribitorium apud ferriviam subterraneam Amphitheatri Flavii ad breve tempus clausum est purgationis causa.
4. 3. 2016
Omnia instrumenta communicationis socialis iam pro certo ponunt duos Italicos Sabratae occisos, pacti stipulatores Societatis parmensis Bonatti, Faustum Piano et Salvatorem Failla esse, quorum identitas aequalitatem habet cum eorum imaginibus photographicis.
5. 3. 2016
Nuntius ex custodia emissionis Aloisii Pollicardo et Philippi Calcagno, qui in Libya correpti erant, magnum solacium necessariis amborum infelicium praebuit. Duo Societatis parmensis Bonatti periti squalore confecti visi sunt. Libertas inaestimabilis res est!
6. 3. 2016
Vilcabambae in Aequatoria centesimum annum excessisse mos est pluribus incolis, quibus fortasse gratia Andibus vel aquae purissimae agenda est. Senectutis medici totius mund causas inquirunt huius rei mirabilis. Nam provectiore aetate esse prodigium dicitur!
7. 3. 2016
Inventor cursus electronici, Ray Tomlinson, septuaginta quattuor annos natus, mortuus est. Inter sua inventa subtilissima “Cochlea” (@) fuit, signum omnibus notum inscriptionis electronicae.
8. 3. 2016
Hodie Mulieris Festum est. Utinam toto orbe terrarum mulierum dignitas veneratioque, non solum hodierno die sed semper, praevaleant. Hoc die mimosas mulieribus dono dare mos est. Sed hoc non sufficit, si amor deest.
9. 3. 2016
Omnes homines recti solliciti sunt iuvenum mulierum servitutis condicionis causa in tromocratum islamicorum castris. Compluria mulierum milia stuprantur et gravidantur ad futuros territores providendos.
10. 3. 2016
Romam cadavera duorum italicorum, qui Sabratae in Aegypto crudelem mortem invenerunt, aeroplano vecta sunt. De eorum occisione multa misteria adhuc manent.
11. 3. 2016
Moles lapidum in urbe Mosul (Iraquia) in maximo periculo est et intercursu eget. Eius ruina mortem innumerabilibus incolis afferret. Moles in Tigrim, notum flumen, insistit et eius recuperationi Societas italica “Trevi” interveniet. Ocius speramus.
12. 3. 2016
Hesterno die Bononiam sumul cum mea uxore circumii. Mire mihi monumenta (duae turres, basilica S. Petronii) et porticus placuerunt. Bononia urbs “docta” dicitur, quia antiquissimam Universitatem studiorum habet (A. MLXXXVIII); “opima”, conquisitissimarum epularum gratia; “rubea”, quia domuum turriumque parietes latericii sunt. Bonam enim culinam libavi, monumenta pulcherrima vidi, cives bononienses eruditos inveni.
13. 3. 2016
Hodie annus tertius pontificatus papae Francisci impletutr. His tribus annis Pontifex pacis et paupertatis semper auctor fuit, plures peregrinationes apostolicas suscepit et sperat iter in Russiam et Sinam facturum esse.
14. 3. 2016
Nova caedes in Turcarum regione et in Africa: proprie Ancyrae et in Litore Eburneo. Tromocratia adhuc cives et peregrinatores occidit. Preoccupans est toto orbe terrarum timor violentiae causa.
15. 3. 2016
Hanan Al Hroub, quadraginta tres annos nata, palaestinensis, Praemium Nobelianum propter optimum professorem anni MMXVI vicit. Praemium ab Instituto Varkey in urbe Dubai ei tributum est.
16. 3. 2016
Bruxellis post vigilum incursionem in tromocratum deverticulum insectatio duobus fugientibus datur. Incolarum timor maximus est.
17. 3. 2016
In pedifollis certamine Europaeo inter Societates “Bayern Monaco” et “Juventus” magna frustratio fuit admiratoribus factionis taurinae, quae follis calciumque contentionem vincere potuisset.
18. 3. 2016
Dies Veneris “niger” hodie Romae, sed etiam Mediolani, Neapoli, etc. traminis ferriviarii subterranei, currus electrici, autoraedae longae cessationis causa. Haec res grave incommodum civibus praebebit.
19. 3. 2016
Hodie Festum Sancti Iosephi est. In Italia omnium patrum familiae festum celebratur. Bonum est filiis animi attentionem proprio patri praebere, quia eius officium praecipuum est. Memini patris mei, qui in coelis est et mihi cordi est.
20. 3. 2016
Hodie in Ecclesia Catholica Dominica in Palmis solemniter celebratur. Liturgia incipit benedictione et distributione ramorum palmarum seu olivarum et postea fit processio cum ramis benedictis. Progrediente processione antiphonae, psalmi et hymnus ad Christum Regem canuntur. Sequitur Missa solemnis, in qua cantatur vel legitur historia Passionis Domini.
21. 3. 2016
Autoraeda longa cum quinquaginta septem Academiae alumnis Europae, Instituti “ERASMUS”, Tarracone in Hispania gravissimum accidens viarium subiit. Tredecim puellae, ex quibus septem Italicae, ut videtur, perierunt. Usque adhuc incognita manet causa huius calamitatis: fortasse autoraedarius somni subitaneum ictum habuit. Nonnulli etiam graviter saucii extant.
22. 3. 2016
Havanae, Cubae capitis, occursatio historica et fide digna inter Praesidentem Foederatarum Americae Civitatum, Barack Obama, et Praesidentem Cubae, Raul Castro, fuit. Novus dies inter Foederatas Americae Civitates et Cubam. Cuba sperat commercii interclusionem quam celerrime destituram.
23. 3. 2016
Duae petitiones terroristicae heri Bruxellas conquassaverunt: in aeroporto et in ferrivia metropolitana. Adhuc triginta quattuor mortui et ducenti saucii numerantur. Europa, post Lutetiae et Bruxellarum casus, alias petitiones a tromocratis extimescit.
24. 3. 2016
Severa obiurgationis verba hesterno die a Papa Francisco dicta sunt adversus eos qui metum et mortem serunt. Summus Pontifex peregrinantium multitudinem in area S. Petri praesentium hortatus est ad orandum pro maleficorum conversione.
25. 3. 2016
Hesterno die papa Franciscus in missa in Coena Domini pedes migrantium in structura dicta “Cara” Castri Novi Portus lavit. Hoc ad significandum divisiones inter religiones non extare et ne inter genera humana quidem. Pedum osculum animos migrantium movit. Vere Pontificis osculum signum fraternitatis universalis est. Utinam omnes fratres esse possimus.
26. 3. 2016
Sabbatum Sanctum: Vigilia Paschalis. Mihi placet repetere responsorium ad Mattutinum Sabacti Sancti et brevem meditationem facere: «O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor similis, sicut dolor meus. Attendite, universi populi, et videte dolorem meum, si est dolor similis sicut dolor meus». Una cum cruce Christi, cruces orbe terrarum sparsas intueamur, cruces tromocratiae, ultionis privatae, bellorum pro religionibus suis. Utinam hoc Sabbato Sancto arma taceant et Resurrectio Christi portas pacis aperiat.
27. 3. 2016
Non certe pulcher nuntius est in die Paschatis: dies festus Resurrectionis! Babylone voluntarius sui interemptor pyrobolo interfecit se et undetriginta homines in certamine pediludii.
28. 3. 2016
Solemnitas Paschatis a caede Pakistaniae contristata est. Lahore tromocratia septuaginta christianos, inter quos triginta pueros, interfecit. Series violentiae actionum grandescere pergit in pluribus partibus terrae et verbum “Pax” procul videtur.
29. 3. 2016
Aeroplanum Societatis “Egypt Air”, octoginta unum vectores ferens, Alexandriā Cyprum cursum commutavit suspecti pyroboli in velivolo causa. Videtur vehiculum aërium a voluntario sui interemptore delatum esse. Sed postea casus bene evenit: non agebatur de voluntario sui interemptore sed de viro non satis aequo animo.
30. 3. 2016
De Iulio Regeni, alumno academico italico, tormentis excruciato et interfecto ante hos duos menses in Aegypto, adhuc procul veritas est. Nam perspicuum non apparet quis fuerint eius persecutores. Iuvenis parentes ad veritatem pervenire volunt.
31. 3. 2016
Mimmus Lucano, magister civium urbis dictae “Riace”, in regione Calabria, ex dominis validissimis totius mundi a periodico americano “Fortune” reputatus est politicae acceptationis immigrantium causa. Syndico Mimmo Lucano de hoc merito gratulam.

APRILIS

1 – 2. 4. 2016
Plumbini in Etruria aegrotorum ministra detenta est homicidii tredecim aegrotorum causa. Casus gravissimus reputatur et acriter vigilandum est de iis qui aegris operam dant.
2. 4. 2016
MilleMilia: consensus inter societates vectorias “Italotreno” et “Alitalia” factus est ad partem habendam in ratione fidelitatis punctorum. Qui iter facient tramine ferriviario vel aeroplano seligere poterunt utrumlibet vectorem ad suorum punctorum usum.
3. 4. 2016
Mortuus est Caesar Maldini, iam exercitator patrii manipuli folle pedibusque ludentis. Octoginta quattuor annos natus erat. Omnes meminimus eius humanitatem et cordis bonitatem.
4. 4. 2016
Multarum urbium Libyae assensus erga novum primum ministrum Serraj a Nationibus Unitis statutum augeri videtur. Tripole civium vita quieta apparet in tavernis potoriis et in foro.
5. 4. 2016
Mortuus est Joe Medicine Crow, centum duos annos natus, Americae caput historicum, memoria historica suae tribus, miles strenuus bello orbis terrarum secundo, Indorum Americanorum defensor.
6. 4. 2016
Abhinc annos septem Aquilae et circa undique terra tremuit et magna fuit calamitas: multae domus ruerunt et id multis exitio fuit. Vicus dictus Omna calamitatis imago est: totus pagus collapsus est et Germania hunc adoptavit novae aedificationis causa.
7. 4. 2016
Calor horum dierum in exitu est. Nam turbida tempestas adventura est cum pluvia et calore minore. Sed denuo ver primo die lunae erit.
8. 4. 2016
In Batavia cogitatio incipit contra aëris contaminationem: ab anno bis millesimo vigesimo quinto autocinetorum inquinantium venditio vetabitur et autocineta electrica et birotae promovebuntur.
9. 4. 2016
Casus Iulii Regeni, torti et occisi in Aegypto abhinc ullos menses, adhuc exitum certum non habuit. Veritas procul est et Auctoritas italica Cairo Romam suum legatum revocavit. Secretarius status italicus dicit: “Unum volumus, veritatem”.
10. 3. 2016
Marathonium curriculum hodie Romae curritur: sedecim milia cursorum ex centum quindecim nationibus eventus participes erunt. De vicesima secunda editione longissimi cursus certaminis Romae agitur. Stante in Urbe die oecologico et commeatione autocinetorum viaria sistente, multi cives romani et advenae cursum spectabunt.
11. 4. 2016
Semel atque iterum Papa Franciscus inter pronuntiationem dominicam “Regina Coeli”, coram quinquaginta milia fidelium in area S. Petri, rogatum fecit pro emissione retentis in belli theatris. Utinam haec oratio Pontificis exitum felicem habeat.
12. 4. 2016
Etiam Austria ad motionem adversus migrantes paratur. Neglectis admonitionibus Papae Francisci et Unionis Europeae ad muros amovendos, Austria quoque ad Brenum montem saepem aedificatura est ut migrantium fluxus contineatur. Opinio communis est non muros sed pontes hominum necessitudinis faciendos esse.
13. 4. 2016
Hesterno die Camera parlamentaria Costitutionis Reformationem de duabus Cameris approbavit, i. e. de remissione Senatus electivi, compositi solum ex centum hominibus senatoriis, inter varias Italiae regiones selectis. Octobri mense Referendum populare fiet ad ratihabendam hanc legem.
14. 4. 2016
Auctor figurarum graphio exaratarum, undeviginti annos natus, in statione ferriviaria “Greco Pirelli” Mediolani, tramine ferriviario necatus est. Alter iuvenis graviter vulneratus est. Traminis ductor, ut videtur, nihil sensit.
15. 4. 2016
Iuvenis, tetraplegia debilitatus, manum, digitos et carpum movere potuit auxilio systematis electrica vi imbuti (chip) in cerebro positi. Hoc “miraculm”, in America eventum. notum in commentario “Nature” factum est.
16. 4. 2016
Hoc die Papa Franciscus in insula graeca Lesbo aderit ad solacium ferendum non paucis migrantibus et populo graeco. Pontifex accipietur a primo ministro Tsipras et patriarchis orthodoxis Bartholomaeo et Hieronimo. “Profugi non sunt numeri, sed personae, vultus, nomina, historiae et hoc modio amice accipiendi sunt”: hic nuntius Francisci.
17. 4. 2016
Italia hodie ad urnas vocatur consulti causa de terebrarum praesentia in maribus ei adiacentibus pro petrolei evulsione. Suffragia expectantur ex latebris tabellarum: alii (maris mundi cultores) pro terebrarum amotione stant, alii ex contrario pro earum conservatione sunt usque ad pretrolii consumptionem. Videbimus!
18. 4. 2016
Vehemens terraemotus in Aequatoria factus est complures mortuos sauciosque agens. Aequatoria inter duas laminas tectonicas fluctuantes stat et in illa terra ab anno MCM ad hodiernum diem multi terrae motus alta magnitutine exstitēre. Puella viva ex ruinis abstracta est.
19. 4. 2016
Vehemens terrae motus etiam insulam iaponicam Kyushu cepit et ducenta quinquaginta milia incolarum domibus amota sunt propter ruinae grave periculum. Fallae altitudo duorum metrorum fuit. Quadraginta cives sub ruinis mortui sunt.
20. 4. 2016
Magis magisque certamen electorale respectu praesidialium in Civitatibus Foederatis Americae inter Republicanos et Democraticos inflammatur. Eboraci Novi Trump primaria suffragia republicana pervincit, e contra Clinton illa democratica.
21. 4. 2016
In Mexico potens diruptio in structura petrochemica fuit. Casus tres mortuos et multos saucios concitavit. Auctoritates loci incolas hortati sunt ut domi manerent.
22. 4. 2016
Mortuus est Prince, quinquaginta septem annos natus, cantor, musicus, mimus, moderator et creator cinematographicus. Centies centena milia discorum vendidit. Ingenium mille nominibus appellatus est.
23. 4. 2016
Hodie universalis libri dies celebratur. De nobili actione haud dubie agitur, dumtaxat ad iuvenes et minus iuvenes hortandos ut maius libros aestiment et hos saepius legant. In Italia quoque plura incepta non desunt ad libri lectionem augendam. Rosa symbolum universalis libri diei eligitur.
24. 4. 2016
Ver in praesens requiescit et intemperiei locum dat usque ad crastinum diem cum pluvia frigoreque. Meteorologia nevem praedicit ultra altitudinis MC metra.
25. 4. 2016
Hodie in tota Italia dies festus est. Hodie Anniversarium Liberationis Italiae ab occupatione nazista et a regimine fascista celebratur. Patriae defensores suam actionem inceperunt a die VIII mensis septembris anni MCMXLIII usque ad XXIX mensis aprilis anni MCMXLVI. Ad celebrandam plenam liberationem Italiae, dies XXV mensis aprilis anni MCMXLVI publica sacra declaratur et sic annis subsequentibus, i. e. sine ulla intermissione. Praesidens Rei Publicae Italianae et Praesidens Consilii ad celebrandum anniversarium liberationis lauream coronam ad Patriae Altare ponebunt.
26. 4. 2016
Hesterno die Tarquinios, Etruriae urbem, una cum uxore mea ii et circumii. Obstupui coram pluribus turribus, quae urbem adornant, vias angustas silice stratas percurri, in latis plateis moratus sum, conquisitissimas epulas gustavi. Coemeterium etruscum adhuc mihi visendum est. Ubi tempus erit hoc faciam.
27. 4. 2016
Pulcherrimum nuntium tandem prima luce accepi: taeda olympica in spatium migrantium graecum pervenit et a natatore syrio, uno crure carente belli causa et receptaculum in Europa petente, fertur. Per duodecim milia ceroferariorum taeda olympica in Brasiliam perveniet, ubi ante diem tertium Nonas Augustas anno vertente Olympiades incipient et celebrabuntur.
28. 4. 2016
Insubriae fabricis latinae linguae cognitio curriculum fovet ut iam fit pro lingua anglica. Sunt septingenti quinquaginta, praesertim lycei discipuli, qui periculum experiuntur Bergomi, Brixiae, Comi, Mantuae, Ticini et Mediolani. Lingua latina non mortua est sed adhuc vivit.
29. 4. 2016
Adhuc frigus, paene hibernum, et pluvia, etiam Kalendis Maiis, in Italia aderint, sed quoque, credo, in multis Europae regionibus. Ver lentulum ad suum verum vultum ostendendum videtu
30. 4. 2016
Abhinc annos triginta Italia interrete aperuit: pridie Kalendas Maias nexus interretialis inter Pisas, in Italia, et Roaring Creek, in Pennsylvania, factus est. Eo tempore nemo hoc miraculum planetarium advertit. Hodie communicatio interretialis tam redundat, ut universus orbis interretis gratiā connecti possit. Nunc hanc meam ephemeridem omnibus lectricibus lectoribusque totius mundi ostendere possum miraculi interretialis causā.

MAIUS

01. 5. 2016
Kalendae Maiae laetitiae, ludis, iocis et choreis dicatae sunt, etsi hoc anno pluviosae se ostendunt. In magnis urbium foris vocis et tibiarum nervorumque cantus habentur. Plures extra urbem ire solent animi causā. Kalendis Maiis laboris festum etiam celebratur, quamvis hoc tempore difficultatum causā praesertim iuvenibus labor desit.
02. 5. 2016
Milia hominum octingenta concentui I Maii in foro Sancti Iohannis Romae interfuerunt. Multi cantrices cantoresque spectaculum praebuerunt memoriae causā Iulii Regeni in Aegypto tormentis excruciati et occisi.
03. 5. 2016
Leicestria Pediludii Societas, exercitatoris italici, cui nomen est Claudius Ranieri, gratiā, certamen anglicum pediludii MMXVI ante tempus vicit. Optimi italici etiam peregre valent.
04. 5. 2016
Estne possibile autocinetum sine ductore? Possibile videtur. Autocinetum sine ductore Societatis Chrysler erit. Foedus inter Google – Fca subscriptum est.
05. 5. 206
Hesterno die Romae colloquium inter Praesidentem Consilii Renzi et Cancellariam Merkel fuit. Ambo deliberationem Auctoritatis Austriacae Breni montis advenis claudendi non approbaverunt.
06. 5. 2016
Papa Franciscus Caroli Magni Praemium hodie accipiet pro meritis in acceptatione, unitate paceque in Europa adiuvanda. In Palatio Apostolico rectores politicos praesentes hortabitur ad migrantium hospitium.
7. 5. 2016
Karalis Pediludii Societas diem festum agit pro progressione in maiore serie. Hesterno die, cum contra Barium vicisset, Karalis ante tempus hanc gloriam ad follis ludum pertinentem consecuta est. Admiratores et tota Sardinia, follis ludum amantes, pilicrepos magnopere honoraverunt in aeriportum karalitanum adventu.
8. 5. 2016
Iturus sum Caere, urbem etruscam. Ibi monumenta antiqua videbo admiraborque. Postea plura de hac urbe narrabo.
9. 5. 2016
Heri Caerete ad diem natalem celebrandum mei soceri fui apud cauponam Dabibbo dictam, ubi convivium opipare nobis apparatum est. Festum in illa urbe sancti Michäelis Archangeli celebrabatur et varia spectacula publica, praeter res divinas, tenebantur. Non multa antiqua monumenta conspicere potui sed paucas ruinas. Meā in futurum maxime interest ad coemeterium etruscum visere. Hoc magnopere desidero.
10. 5. 2016
Mense Maio status caeli desultorius divinatur. Turbo, Poppea cognominatus, etiam in Italiam a die undecimo usque ad quintum decimum adventurus est. Ergo ver non pulcherrimum tempus anni videtur.
11. 5. 2016
Telescopium “Kepler” mille ducentos octoginta quattuor extraplanetas habitabiles repperit. Scientiarum periti summatim tria milia planetarum extra systema solare esse putant. Ergo non soli in mundo universo sumus.
12. 5. 2016
Pro unionibus civilibus etiam in Italia lex approbata est. Ecclesiae et catholicorum oppositio manifesta est, quia matrimonium solum inter virum et mulierem celebrari potest. Sunt qui putant referendum faciendum esse quod hanc legem abroget.
13. 5. 2016
Pulcherrimum nuntium inter plurimos non bonos ex diurnis actis hodie accipio: mulier italica, Emma Morano, centum sedecim annos nata, nunc longaevissima inter homines totius mundi est. Iubeo te salvēre, Emma!
14. 5. 2016
Papa Franciscus magis magisque novator videtur viam ad mulierum diaconatum aperiens. Non sunt argumenta apta ad confirmandum in antiqua Ecclesia mulierum diaconatum non fuisse. Pontifex commissionem ad hoc instituit.
15. 5. 2016
Holmiae cantus europaei festum habitum est, ubi cantatrix ukrainica, cui nomen est Jamala, vicit. Pars, quae “1944” inscribitur, de Tartarorum Crimaeae deportatione sub Stalin regimine loquitur.
16. 5. 2016
Pisis, apud tabularium collegiale, documentum mediaevale in lingua sarda graecis conscriptum litteris a doctore Paula Crasta inventum est. Hoc indicem donationum Iudicis Mariani Torchitorii ecclesiae s. Mariae Pisarum, quae Sassari est, continet.
17. 5. 2016
Apium examen virum caesenatem, duodesexaginta annos natum, coram eius familiae aggressum est et ei mortem dedit. Atqui miser vir allergicus non videbatur adversus insectorum morsum.
18. 5. 2016
Ningor Idibus Maiis supra montem Terminillum magnam extasin excitavit. Mensis Maius cunctatur inter ver et hiemem. Sunt temporis ludi!
19. 5. 2016
In bibliotheca Consilii Statuum Unitorum Americae, Vasingtoniae, reperta est epistula de Americae inventione Florentiae clepta. Agitur de epistula typis exscripta in lingua latina anni millesimi quadringentesimi nonagesimi tertii, quae descriptio nuntii in lingua hispanica Christophori Columbi de Novi Mundi inventione est. Epistula de insulis nuper inventis magni momenti historici est.
20. 5. 2016
Aeroplanum Societatis Aegyptiae (“Egyptair”) cum sexaginta vectoribus, volans Lutetiā Memphim, post potentem diruptionem in mare Aegaeum decidit. Nondum certitudo habetur de accidentis causa.
21. 5. 2016
Mons Niger, Respublica maxime iuvenis inter Europae Respublicas, duo milia annorum historiae habet. Mons Niger parvus Status Balcaniae est, sed singulares pulchritudines naturales et pulcherrima monumenta possidet.
22 – 23. 5. 2016
Duo missilia Collegium Ordinis Fratrum Minorum Beroeae icerunt, quorum causā senex mortuus est et alii duo graviter vulnerati sunt. Supradictum Collegium unicum asylum erat iis qui ex belli periculo evadebant.
24. 5. 2016
In regione graeca, Idomeni dicta, hodie mane gradatim migrantium traslatio ad alios campos ad hoc instructos incepta est. De octingentis quadraginta milibus migrantium agitur. Profectio quiete videtur fieri.
25. 5. 2016
Terrae hiatus ducentorum metrorum factus est Florentiae iuxta Arnum aquae siphonis abruptionis causā. Viginti autocineta, quae illic sistebant, ex aliqua parte praecipitaverunt sine cuicumque damno.
26. 5. 2016
Sina autoraedam longam tanquam cuniculum experitur. Hoc modo chaos vehicularium magnarum urbium circumscribitur. Experimentum magni momenti videtur in cospectu totius mundi.
27 – 28. 5. 2016
Nuntius felicissimus datur hodie, propterea quod alter miles marinus Salvator Girone, qui custodiā in India quattuor iam annos tenebatur, in Italiam perventurus est. Secretarius Status et Minister Defensionis eum ad aeroportum Ciampino salutabunt.
29. 5. 2016
Pedifollis Societates Hispanicae, Regium Madritum et Athleticum Madritum, certamen finale heri vesperi Mediolani inter certatores omnium praeclarissimos fecerunt, sed ad ultimum tropheum Regio Madrito favit. Ante certamen Andreas Bocelli hymnum publicum europaeum cecinit.
30. 5. 2016
Alia tragoedia in canale siculo: tria naufragia et septingenti mortui, inter quos multi pueri. In suprema hebdomade egressi sunt duodecim milia migrantium ex Lybiae oris venientium. Favour, puellula Nigrita novem menses nata, cuius mater in mari mortua est, a multis familiis pro adoptione exoptatur.
31. 5. 2016
Hodie, pridie Kalendas Iunias, in caelum suspiciamus, quia stellae vagae spectaculum praebebunt. De nocte adhuc Martem Terrae propiorem videbimus, sed intra paucos dies etiam Saturnus sub oculis et clarior erit.

IUNIUS

01.6. 2016
Amplius mille migrantes in Mediderraneo mari in suprema hebdomade mortui sunt. Hospitii difficultas semper maior est domuum defectionis causā. Ab episcopo Galantino non tolerabilis videtur condicio hospitii centra in navibus creandi. Oportet enim tempus futurum migrantibus offerre.
2. 6. 2016
Hodie, postridie Kalendas Iunias, in Italia Festum Rei Publicae solemniter celebratur. Ad Patriae aram Rei Publicae Praesidens coronam lauream memoriae causā eorum qui pro patria occiderunt deponet; postea ad Forum Romanum coram populo et auctoritatibus civilibus militaribusque decursus habebitur.
3. 6. 2016
Magnos et assiduos imbres nuper Francogallia et Germania habuerunt, ubi decem mortui fuerunt. Lutetia et Ligeris castella aquā natant. Status calamitatis naturalis declaratus est.
4. 6. 2016
Inventus est, octo diebus transactis, puer iaponicus, septem annos natus, a parentibus in silva relictus castigationis causā, quia lapides in autocinetos et homines iecit. Haec opinioni publicae vexatio visa est. Nunc nostrā interest ut Yamatus salvus sit.
5. 6. 2016
Hodie dies Naturae in toto mundo celebratur. Multae species animalium servatae sunt sed multum adhuc faciendum est. Gypaetus barbatus Alpium, qui sine causa vultur agnorum credebatur, a venatoribus illicitis vindicatus est, quia animal cardinale pro catena alimentaria aestimatur.
6. 6. 2016
Sequana, Galliae flumen, tenuata est, sed periculum manet in nonnullis regionibus, ubi aqua tempestatis causā, tumultum edit. In Germania quoque res adversae non desunt pluviae crebrae fulminumque causā. Romae, ubi ego vivo, aer saluber est et sol splendet.
7. 6. 2016
In Gallia Belgica concursus inter duo tramina ferriviaria factus est cum tribus mortuis et quadraginta sauciis, ex quibus novem in discrimine vitae sunt.
8 – 9. 6. 2016
Inter mulieres magna auctoritate praeditas, praeter Hilariam Clinton, candidatam Americae praesidis, et alias, valde aestimatur etiam italica Friderica Mogherini, magna curatrix Unionis Europaeae pro rebus externis.
10. 6. 2016
Novum vestimentum vectorum assistentibus Societatis “Alitalia” denominatae adsignatum est. In mulierum vestibus color rubeus praevalet cum viridibus fasciolis; viri e contra pullam vestem vestiunt cum focali rubeo.
11. 6. 2016
Episcopus Neti, Antonius Staglianò, vere mirus est Evangelii praedicationis rationis causa. Ad Evangelium enim explicandum citharā utitur et carmina cantorum notri temporis canit. Est modus novus singularisque Verbum Dei nuntiandi, praesertim iuvenibus.
12. 6. 2016
Massiliae rixa ante et post lusionem pedifollem Angliae et Russiae evenit. Sed etiam inter certamen nonnulli scelesti saepem transiluerunt et campum lusorium invaserunt. Sic incipit FIFA Certamen Europaeum Pediludii MMXVI.
13. 6. 2016
Magnam caedem Rolandi in Florida sicarius perpetravit quinquaginta iuvenes in deverticulo homosexuali occīdens. Tromocrates a publicae securitatis custodibus occisus est.
14 – 16. 6. 206
Nullus nuntius magni momenti his diebus, praeter certamen europaeum pediludii, quod mihi excitans non videtur. Tamen Italia bonum testimonium sui dedit. Postea videbimus.
17. 6. 2016
Gravis luctus Angliam et totam Europam cepit necis Jo Cox, parlamentariae quadraginta duos annos natae, causā. Mulier, quae Angliae stabilitatem in Unione Europaea tuebatur a demente occisa est.
18. 6. 2016
In Certamine Europaeo Pediludii MMXVI Italia vicit etiam contra Sveciam. Follis in portam impulsio ab Eder data est. Hac secunda victoriā Italiae cursus pergit.
19. 6. 2016
Hodie in nonnulis urbibus Italiae alterum suffragium ad demarchum eligendum habetur. Magna expectatio praesertim est Romae, Mediolani et Neapoli.
20 – 22. 6. 2016
Pulchra et minus consolatoria his diebus evenerunt. Romae, Augustae Taurinorum et Neapoli suffragia praemium diversis factionibus dederunt, propterea quod alii felicissimi sunt alii e contra non. Primum fit ut Romae syndicus mulier sit et quoque iuvenis. Etiam Augustae Taurinorum syndicus mulier est, illa quoque iuvenis.
23 – 24. 6. 2016
Referendum, quod in Britannia factum est pro exitu vel contra exitum ex Unione Europaea, victoriam dedit iis quibus voluntas exeundi erat. Hoc non solum Statibus sodalibus sed praesertim Scotiae et Hiberniae Septentrionali displicet. Aureus nummus Britannicus statim mersit. Timor est ne malum in alias Europae Nationes serpat.
25 – 27. 6. 2016
Nonnullae res magni momenti his diebus evenerunt. Papa Franciscus iter in Armeniam fecit et caedis Armenorum sub Imperio Ottomanico recordatus est.
In Hispania suffragia facta sunt et Factio Popularis victoriam obtinuit.
Hodie in Certamine Europaeo Pediludii MMXVI Italiam contra Hispaniam videbimus.
28. 6. 2016
Pulcherrimus occursus inter Benedictum XVI, qui hodie sexagesimum quintum anniversarium Ordinationis sacerdotalis celebrat, et Franciscum in Aula Clementina coram nonnullis cardinalibus, episcopis, sacerdotibus evenit.
29 – 30. 6. 2016
Mensis Iunius tragice clauditur. In aeroportu internationali Constantinopolis voluntarius sui interemptor mortem pyrobolo sibi et quadraginta viatoribus intulit. Multi etiam vulnerati sunt.

JULIUS

1. 7. 2016
Novus demarchus Romae, cui nomen est Virginia Raggi, Papae Francisco hodie salutationem fecit et dono ei dedit pelliculam quae suburbii pauperes monstrat. Syndaca animi attentionem Francisci humanitatis causā ostendit.
2. 7. 2016
Caedes heri Daccae a tromocratis facta est. Inter viginti occisos novem italici sunt. Tromocratae non solum crudeles sed etiam abiecti sunt, quia homines inermes caedunt.
3. 7. 2016
Certamen Europaeum Pediludii inter Germaniam et Italiam infelix fuit. Sed admittendum est Italiam bene lusisse et se non indignam reddidisse.
4. 7. 2016
Mysterium de morte in Tiberi alumni academici Americani manet. Suspectum habetur iuvenem in flumen Urbis ab aliquo deiectum esse. Aliquis eius tessera crediticia Mediolani usus est. Solum Magistratus veritatem patefacere poterit.
5 – 7. 7. 2016
Tristes et laeti nuntii his diebus evenerunt.
Nigrita occisus est Firmi. Uxor eius canit: “Deus, ubi terrarum es?”
Romae, novo Syndaco cum consiliariis mandatum incipit. Urbs multa bona cupit.
8 – 11. 7. 2016
Nuntius magni momenti in certamine Europaeo pediludii MMXVI est Lusitaniae victoria inexpectata. Maxima est maestitia Francogalliae, quae trophaeum magnopere cupiebat. Nuntius e contra tristissimus facta Americae spectat, ubi inrequietae sunt collisiones inter nigros et vigiles.
12 – 13. 7. 2016
Caedes, magna caedes in Apulia evenit. Accidens ferriviarium apud Andriam collisionis causa inter duo tramina ferriviaria fuit. Accidens supradictum causa fuit viginti septem mortuorum et quinquaginta vulneratorum.
14. 7. 2016
In Britanniarum Regno, post exitum de Unione Europaea, novus primus minister est Teresia May, conservatrix, quae coram Regina Elisabetha II iuravit.
15. 7. 2016
Gravissima caedes heri in Francogallia fuit: Nicaeae tromocrates magno autocineto onerario octoginta mortuos fecit et quindecim homines graviter vulneravit cum in via apud mare deambularent.
16. 7. 2016
Defuit heri conatus eversionis reipublicae turcicae a coetu militari factus. In conflictu sexaginta mortui fuerunt et septigenti quinquaginta quattuor militares detenti sunt.
17 – 18. 7. 2016
Pergit controversia inter vigiles americanos et cives afroamericanos. Tres vigiles in Lousiana a iuvene afroamericano occisi sunt et alii tres vulnerati. Orbis pacem nolle videtur.
19. 7. 2016
In Germania iuvenis afganus, septendecim annos natus, vulnus gravissimum tribus hominibus securi inflixit. Factum evenit superiore nocte in tramine ferriviario apud Vürzburg. Iuvenis supradictus a vigilibus occisus est.
20 – 21. 7. 2016
Blasius Conte, frater laicus panormitanus, iter pedibus explevit Panormo Romam umeris crucem portans. Papa Franciscus eum benigne salutavit.
22 – 23. 7. 2016
Gravissimum factum sanguinis Monaci in Germania evenit. Iuvenis, duodeviginti annos natus, germanus-persicus, novem homines necavit et sedecim homines ab illo vulnerati sunt, ex quibus pueri extant. Hoc in pantopolio “Olympia” contigit. Tromocrates sibi mortem conscivit.
24. 7. 2016
Caedes magna hesterno die cum octoginta mortuis Cabulii in Afganistania evenit. Quando hic populus pacem inveniet?
25 – 28. 7. 2016
Gravissimum cordolium in Ecclesia francogallica factum est: sacerdos, octoginta quattuor annos natus, a tromocrate, dum Eucharistiam celebrabat, occisus est. Papa Franciscus in Poloniam perventus est ad celebrandum diem universalem Juventutis.
29 – 31. 7. 2016
Clauditur Julius, mensis calidus sub omnibus aspectibus. Tromocratia, praesertim in Afgania et Iraquia, sed etiam in Francogallia et Germania, graves caedes perpetravit. Franciscus, peregrinus in Polonia pro die universali iuventutis, preces pro pace fecit.

AUGUSTUS

1 – 10. 8. 2016
Feriae Augusti, quamquam breves, Matini in Apulia, in sinu Syponti, impedimenti causa mihi nuntios scribendi fuerunt. Apulia regio est solis, maris, montium, coquinae sanae, artis dives. In hoc angulo paradisi animus et corpus vere delectantur.
11. 8. 2016
Olympiades Flumine Januarii in Brasilia fiunt. Usque adhuc Italiae nummi sunt undecim: tres aurei, sex argentei, duo ex aere. Victoriae ad artem gladiatoriam, destinatum, ziudo, immersiones et natationem pertinent.
12 – 16. 8. 2016
Multos nuntios de his diebus habemus, sed paucos volumus vobis referre. Magna est sollicitudo pro Iemenia in Africa, ubi pyroboli in nosocomium ceciderunt et multos mortuos fecerunt. Olympia certamina Flumine Ianuarii feliciter pro athletis italicis eveniunt. Iam multos nummos aureos ii adepti sunt.
17 – 22. 8. 2016
Mensis Augustus sacer pro feriis est. Etiam mea ephemeris aliquando requiescit, quia auctor eius, qui egomet sum, mare amat et ei tempus chronicas scribendi deest. Multa mala heu hoc tempore traiecto evenerunt, praesertim in Syria, in Turcia, ubi voluntarius sui interemptor inter epulas pro matrimonii festo quinquaginta mortuos fecit. Frequentes sunt admonitiones papae Francisci pro humanae vitae veneratione, sed eius vox in deserto perditur. Hodie, die XXII Augusti, in Pandatariam tres rectores statuum, Germaniae, Francogalliae et Italiae conveniunt ad colloquendum de Europae unitate.
23 – 28. 8. 2016
Interdum his diebus praeteritis factum gravissimum in Italia evenit: terraemotus in regionibus Latii et Piceni moltos mortuos fecit. Summa Villarum (italice Amatrice), urbs nota viatoribus voluptuariis pastae amatricianae causa, paene deleta est. Etiam aliis vicis terraemotus graviter nocuit. Multi sunt voluntarii qui populos terrae motu quassos adiuvant.
29 – 31. 8. 2018
Augustus quoque evolatus est. Diebus praeteritis Pesche in Aesernia fui. Urbs mihi valde placuit. Dicere clare possum hunc mensem modo praeteritum bonum et utilem fuisse, quia praesertim mari fructus sum.

SEPTEMBER

1 – 4. 9. 2016
Eventum solemne datur hodie Romae (4. 9) in foro S. Petri canonizationis Matris Teresiae de Calcutta gratia. Plus quam centum milia fidelium ex omni parte terrarum pervenerunt. Sol in Urbe splendet et festum pulchrius erit.
5 – 11. 9. 2016
Eventa graviora horum dierum praeteritorum. Dies XI septembris ad memoriam omnium aetatum supererit, quia vulnus Ameriae vulnus totius mundi fuit et erit. Tromocratiae causa civium habitus commutati sunt. Alius nuntius ad rem romanam pertinet: administratio Capitolii ullas difficultates ostendit et omnes Romani sperant mox omnia bona fore. Tertius nuntius: tempestas aestiva gravissimum detrimentum Apuliae intulit, praesertim in agricultura.
12 – 20.9. 2016
Nova eventa interea in orbe fuerunt. In Italia praesidens emeritus Reipublicae Carolus Azelius Ciampi, nonaginta quinque annos natus, Romae obiit. Novi Eboraci pyrobolus elementarius erupit et viginti novem hominibus nocuit. Iuvenis afganus comprehensus est. In Lesbo, Graeciae insula, incendium fuit in migrantium pago. In vicis Latii, Marchiae et Umbriae terrae motu eradicatis schola regulariter incepit.
21 – 30. 9. 2016
Non multas res de his diebus praeteritis narrare debeo. Mortus est Shimon Peres, qui in sua longa vita operam dedit pro pacis causa. In locis recentis terraemotus Italiae centralis annus scholasticus normaliter incepit in structuris ligneis sed incolae adhuc nonnulla incommoda habent, preasertim hieme adveniente. Tamen dicendum est auxilia pro terrae motu quassis non deesse.

OCTOBER

1 – 10. 10. 2016
Nonnullae res magni et parvi momenti primae decadis huius mensis Octobris sequuntur. Valde mihi grata fuit visitatio mearum sororum, quae in Sardinia vivunt: altera Algarii, altera in vico qui Suni vocatur. Ambae ultra octoginta annos natae sunt et valetudine incommoda sunt. Praeterea cum meis necessariis momenta laetitiae communicavi et, res maximi momenti, in coemeterio mortuos familiae meae visitavi, inter quos parentes meos e sororem meam Mariam Angelam. Post viginti duos annos magno cum animi motu vicum cui nomen est Cuglieri rursus vidi.
11 – 18. 10. 2016
“Nihil novi sub sole”, praeter factum quod in Syria cotidie evenit, ubi pyroboli homicidales in cives inermes iactantur. Beroeae res pergit esse valde terribilis, praesertim quoad pueros et senes attinet. Quid facit Communitas internationalis? Nihil. In Iraquia Mosul liberatura est e manibus tromocratarum, qui eam duobus abhinc annis ceperunt.
19 – 31. 10. 2016
Duo facta gravissima in media Italia contigerunt, restricte die XXVI et XXX huius mensis: rursus terraemotus vivus factus est, praesertim Nursiae, ubi basililica sancti Benedicti et aliae domus deletae sunt. Etiam Romae terraemotus auditus est et nonnulla vulnera, fortunate non gravia, intulit.

NOVEMBER

1 – 9. 11.2016
Mirum eventum in Civitatibus Americae Unitis contigit: Praesidens Americae Donald Trump, septuaginta annos natus, electus est. Eius competitrix Hilary Clinton bonum exitum habuit sed victoriam non habuit.
10 – 21. 11. 2016
Annus iubilaeus misericordiae finem habuit die XX novembris MMXVI. In tota Ecclesia Catholica omnes Portae sanctae clausae sunt. Romae, in Basilica S. Patri, Papa Franciscus missam solemnem celebravit coram Auctoritatibus civilibus et centum milibus fidelium.
Externo die Monteleonis in Sabinia, antiquitus Trebulae Mutuescae, fui pro paganalibus autumnalibus, sic dictis italice “sagra della bruschetta”. Optime me habui simul cum uxore mea.
22 – 30. 11. 2016
Etiam mensis November transivit partim in silentio partim simul cum belli rumoribus in terra syriana, cuius causa adhuc plurimi profugi ad nostra litora venire pergunt. Proprium Italiae est omnes profugos accipere et illis auxilia necessaria offerre. Pro! humanum genus degener est et non spectat bella semper destructiva esse foreque.

DECEMBER

1 – 8. 12. 2016
Res politica italica his diebus Decembris gravem ictum passa est. Post eventum negativum rogationis de nova rei publicae constitutione, primus minister abdicavit. Nunc Rei Publicae Praesidens magnum munus successoris nominandi habet.
Agathodaemone, in Indonesia, gravissimus terraemotus evenit. Certe multi mortui sunt.
9 – 29. 12. 2016
Mensis quoque December moriturus est. Interea in Italia Novus Primus Minister electus est a Reipublicae Praesidente. Paucis diebus ante Nativitatis Festum Berolini actio terroristica contigit, ubi multi mortui vulneratique fuerunt: autocinetum onerarium contra hominum multitudinem iactum est! Inter praesentes etiam mulier iuvenis italica erat et illa mortua est. In Pontum Euxinum aeroplanum cum cantoribus Exercitus Russici cecidit: omnes mortui sunt.
30 – 31. 12. 2016
Annus bis millesimus sextus decimus concluditur. Annus bisextus plerumque non bene a vulgo videtur. Ita profecto se res habet ut hoc anno multae calamitates contigerint. Confidimus annum novum feliciorem fore.

Petrus Pischedda Scriptor