Brevia diurna chronica a Petro Pischedda accurate scripta A. D. MMXX: II pars


APRILIS

- Kalendis Aprilibus

Et terra aruit nulla valente manu.
Muta est terra morbo imperante:
Evanuerunt senes orbati vi!
Ver iam adest luce favente diei!
Longa est expectatio sed nobis
Nullo modo patientia deest!
Nunc domi manemus hirundinum
Volatum e fenestris mirantes!
Sed ubinam hirundines videmus?
Et aves desiēre volitare!
Solum aviculae audiuntur pipiare.
Nos fidentes expectamus sicut
Hirundines expectant volitare!

Petrus Pischedda

Pestis temporibus

- Postridie Kalendas Apriles

Coronavirus quadraginta septem terras africanas tangit sed nemo de illis loquitur. Africa semper neglegitur! Coronaviri causā circiter decies centena milia contagionum in orbe terrarum extant. Quinque milia mortuorum morbi causā iam sunt. Pandemiae status verendus est! Primus Minister Italicus Conte admonet limitationis decretum usque ad Idus Apriles fore. Die solemni Paschae et postridie domi nobis manendum est! Ritus sacros Hebdomadae Sanctae per televisionem vel interrete videbimus.
Petrus
-a. d. III Nonas Apriles
Quindecim abhinc annis, postridie Kalendas Apriles, moriebatur Iohannes Paulus II. Forum Sancti Petri et viae finitimae innumeram fidelium multitudinem continere non poterant. Et ego praesens eram inter homines.cum nuntius mortis sancti patris Urbi et Orbi fuit. Hodie, admirabiliter, illa platea vacua esset, pandemiae causā. Ille certe hodie, et non solum hodie, e fenestra Caeli ad nos spectat et benedictionem pro omnium salute impertit.
Petrus

- Pridie Nonas Apriles

His pestis temporibus in rete disputationes crescunt de morbi durabilitate. Theses variae sunt, sed verisimile est domi manere longius quam provisum fore. In Sina esse videtur morbi reditus et de felis contagione narratur. Hic nuntius metuendus esset. Interea emere in pantopolio de die in diem difficilius fit, duabus rationibus: longa expectatio alius post alium ante ostium; pomorum et holerum exardescens pretium. Belli tempus videtur. Nos fidenter meliora tempora expectamus!
Petrus

- Nonis Aprilibus

In Aequatoria homines turmatim moriuntur epidemiae causā. Spectaculum horribile visu: cadavera in viis relinquuntur dum simplex eorum sepultura expectatur. Incipit Hebdomada Sancta sub doloris universalis signo. Hodie, Dominica in Palmis, nullus ritus solemnis magno fidelium concursu celebratur: regulae restrictivae contagionis timore manent. Passio Domini Nostri Iesu Christi una cum passione innumerorum hominum qui pugnant contra coronavirus procedit.
Petrus

- Postridie Nonas Apriles

Hebdomada Sancta temporibus coronaviri propria apparet. Ritus per rete transmittuntur, etiam in unaquaque paroecia. Hesterno die Franciscus Eucharistiam in basilica S. Petri sine fidelium concursu celebravi. Iam in toto mundo inaestimabilis numerus mortuorum morbi causā est. Orandum est ut hoc flagellum cesset.
Petrus

- a. d. VII Idus Apriles

Pulcherrimus nuntius ex Australia pervenit: Cardinalis Spell a tribunali supremo crimine puerorum amantis absolutus est. Coronavirus: sunt iam septuaginta milia mortuorum; in America decem milia. Hoc anno maturitatis examen telematheticum erit. Non omnia mala ad nocendum veniunt! Omnes discipuli beneficium promotionis habebunt.
Petrus

- a. d. VI Idus Apriles

Coronavirus mortem serit in Civitatibus Foederatis Americae: circiter tredecim milia decessuum! Boris Johnson amplae therapiae subiectus est. Oremus pro eius salute! Si difficilis est praesens status, difficilis quoque erit condicio post morbi finem! Die crastino Triduum Sacrum incipit. Hoc anno sine concursu fidelium, qui, morbi causā, domi manent.
Petrus

-a. d. V Idus Apriles

Decrescit epidemia in Italia, sed maxima prudentia adhuc commendatur. Octingenta milia mortuorum in orbe terrarum coronaviri causā. Hodie incipit Triduum Sacrum ante sollemnitatem Paschae. Missa in Coena Domini in singulis paroeciis non coram populo celebratur, sed fideles in televisione ritum sequi possunt.
Petrus

- a. d. IV Idus Apriles

Feria Sexta IN PASSIONE ET MORTE DOMINI

Ex Tractatu sancti Augustini Episcopi super Psalmos
Lectio quarta. In Ps. 63, ad vers. 2

” Protexisti me, Deus, a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Jam ipsum caput nostrum intueamur. Multi martyres talia passi sunt, sed nihil sic elucet, quomodo caput martyrum: ibi melius intuemur, quod illi experti sunt. Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio, et homine, quem gerebat: quia filius hominis est, et Filius Dei est: Filius Dei, propter formam Dei: filius hominis, propter formam servi, habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam. Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus, animam non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat, Dominum hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo.”

Petrus

- a. d. III Idus Apriles

Quemadmodum feria sexta in Parasceve ac Sabbato Sancto omnes fideles in adorationis silentio manent Resurrectionis nuntium expectantes. Heri vesperi secunda vigilia virtualiter spiritualiterque in Foro Sancti Petri una cum Francisco Viae Crucis stationes devote percucurrimus. Plures Viae Crucis in omni terrarum loco celebratae sunt: in valetudinariis praesertim ubi cotidie pandemiae causā milies milium hominum patiuntur ac moriuntur. Martyres innocentes hodierni illi sunt qui morbi vento rapiuntur et a nobis elongantur. Domi silentes orantesque manemus Domini Resurrectionem expectantes!

Petrus

- Pridie Idus Apriles

Sollemnitas Paschatis hodie celebratur.
Seq. Missae Paschatis:
“Victimae pascáli láudes
ímmolent Christiáni.
Agnus redémit óves:
Crístus ínnocens Pátri
reconciliávit peccatóres.
Mors et víta duéllo
conflixére mirándo:
dux vítae mórtuus, régnat vívus.
Dic nóbis María,
quid vidísti in vía?
Sepúlcrum Chísti vivéntis,
et glóriam vídi resurgéntis:
angélicos téstes,
sudárium et véstes.
Surréxit Chrístus spes méa:
praecedet súos in Galilaéam.
Scímus Chrístum surrexísse
a mórtuis vere:
tu nóbis, víctor Rex, miserére.
Amen. Alleluia.”

Petrus

- Idibus Aprilibus

Festa Paschalia celebrata sunt non sollemniter et sine fidelium concursu, data pestis vi, quae adhuc totum mundum tangit. Die post Pascha nulla escursio extra urbem conceditur. Contagionis periculum pergit et aliud tempus requiritur ad debellandum virus. Nos cum fide et spe tempora meliora expectamus.

Petrus

- Postridie Idus Apriles
Coronavirus: ultra viginti milia mortuorum in orbe terrarum, sed descrescit contagionum numerus. Hodie in Italia nonnulla exercitia commercialia aperiunt, inter quae bibliopolia, sed maxima prudentia adhibenda est quia virus semper nos in insidias inducit. Etiam in Francogallia decrescunt contagiones, sed decretum #domimanere usque a. d. V Idus Maias protrahitur.
Petrus

- a. d. XVII Kalendas Maias

Quid novi scientia medica de coranaviro dicit? Nondum virus domitum est etiamsi mortuorum numerus decreverit. Sed in Nationibus Foederatis Americae ultra viginti sex milia mortuorum sunt. In Italia circiter tria milia novarum contagionum et sexcenti decessus. Necessaria est solidarietas non solum in Europa sed etiam in toto orbe terrarum.

Petrus

a. d. XVI Kalendas Maias

Hospitium pro aetate provectis, quod simile carceri erat, Panormi seiunctum est. Sex rei in vincula coniecti sunt. Coronavirus: in Europa ultra decies centena milia contagionum et octoginta quattuor milia mortuorum iam sunt. Prae omnibus rebus operis rursus in fabricis incipiendi voluntas est. In omnibus nationibus pristinae condiciones consistunt, i. e. iussus #domimaneo.

Petrus

- a. d. XV Kalendas Maias

His temporibus coronaviri tandem Franciscus apertas declarationes effatur, dicens Missae celebrationem sine populo periculum esse. Ecclesia est cum populo, cum sacramentis. Ecclesia, Sacramenta, populus non possunt virales reddi. Verum est nunc Sacramenta ex intervallo celebranda esse, sed id ad exeundum e cuniculo, non ad manendum. Haec non est Ecclesia, e contra est Ecclesia in difficili statu. Vexata quaestio haec videtur.

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Maias

Terrae motus, magnitudo 3, 7, apud Foveam factus est. Ultra centum quinquaginta quattuor milia mortuorum coronaviri causā in toto mundo iam sunt. Decrescit numerus contagionum sed crescit numerus decessuum. Cogitatur de restitutione magnarum arearum sed cum vigilantia prae timore contagionis. Timor propagationis coronaviri in Africa magnus est: iam mille decessus et duodeviginti contagiones fuerunt.

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Maias

Terrae motus, magnitudo 3, 2, in Calabria factus est. Non mortui nec vulnerati extant. Coronavirus: in Nationibus Foederatis Americae circiter quadraginta milia mortuorum iam sunt; in Europa centum milia decessuum numerantur. In nave aëroplanigera americana sexcenti sessaginta novem polluti coranaviri causā sunt. Hominum turba in Nigeria, cibaria expectans, quinque mortuos confecit. Schola: examina finalia in Italia, pandemia causā, cum sex professoribus internis et praesidente externo fient.

Petrus

- a. d. XII Kalendas Maias

Terrae motus magnitudine 6, 4 longe a litore orientali Iaponiae factus est. Coronavirus: decrescunt mortes et contagiones. Placentiae sacerdos missam festivam celebravit coram nonnullis fidelibus apertis portis. Post ritum vigiles interfuerunt. Episcopus placentinae dioecesis ad servandas regulas hortatur. In Svecia multi senes coronaviri causā in hospitiis mortui sunt. In hac regione decretum deest #domimanere.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Maias

Centum quadraginta medici coronaviri causā in Italia mortui sunt. Status salutis rectoris Coreae Septentrionalis non bonus videretur post interventionem chirurgicam. Praesidens americanus migrantium congressione prohibet. Pestis temporibus nationum portae clauduntur. Periegesis mercaturaque in periculo sunt! In Gallia viginti milia mortuorum pandemiae causā sunt.

Petrus

- a. d. X Kalendas Maias

Coronavirus: Decrescunt infirmi, crescunt sanati sed etiam mortui (quingenti triginta quattuor). Mulier praegnans curata est plasma aegrotorum qui virus vicerunt. Primus est casus in orbe terrarum. Gradatim iterum incipiet vita cottidiana post limitationes coronaviri causā a. d. IV Nonas Maias.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Maias

Hesterno die soror mea, cui nomen Johanna, duodenonaginta annos nata, hanc terram reliquit et evolata est in Caelum, ubi certe vitam beatam vivit. Hodie ante meridiem private sed digne sepulturam habebit in coemeterio nativi vici, cui nomen italicum Suni.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Maias

Cardinalis Bassetti reditum ad missam dominicalem et alia sacramenta in ecclesiis cum populo postulat, praevia observantia decreti ministerialis. Interim gradus paratur alter ad vitam usualem restaurandam. Variae opiniones exquiruntur, sed inter omnes prudentia praevalet.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Maias

Hodie in Italia celebratur Festum Nationale Liberationis a tyrannide fascismi et nazismi. Hoc anno anniversarium pandemiae tempore fit. Celebrationes publicae non erunt quia viri contagiones adhuc possibiles sunt. Dies ergo maestus videtur, sed in civium corde gaudium est, quia libertas bonum pretiosissimum inter omnes res aestimatur.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Maias

Dominica tertia post Pascha fideles his verbis hortatur: Jubilate Deo, omnis terra, alleluia: psalmum dicite nomini ejus, alleluja: date gloriam laudi ejus, alleluja, alleluja, alleluja. Alleluja crebro repetitum exprimit gaudium paschale post Christi Resurrectionem. Post longum quadraginta dierum spatium, quod longius fit usque ad sexaginta, exire domo expectamus ubi compulsi sumus manere coronaviri causā, alleluja canentes. Christus resurrectus adiuvabit ad nos inveniendos.

Petrus

a. d. V Kalendas Maias

Secundum novum decretum praesidiale, quod initium habebit a. d. IV Nonas Maias, plena libertas, his temporibus coronaviri, non concedetur. Gradatim eam consequemur. Multi sanantur a morbo sed adhuc multae sunt contagiones. Missae dominicales sine populo permanent, etiamsi ab episcopis postulatur ut portae ecclesiarum aperiantur. Hoc momentum difficillimum est et omnibus adiuvandum est.

Petrus

a. d. IV Kalendas Maias
Coetus Episcoporum Italiae (CEI) magna voce postulat ut missa dominicalis cum populo celebratur, ergo ecclesiae non claudendae sed aperiendae sunt. Post duos menses clausurae coronaviri causā industrias necesse est rursus activas reddere. Libertas ab omnibus conclamatur. Virus peius quam bellum videtur, quia omnes domi claudit! Maior pars civium periculum concursus personarum non aestimat et hic gravissimus error est.
Petrus

- a. d. IV Kalendas Maias

Coetus Episcoporum Italiae (CEI) magna voce postulat ut missa dominicalis cum populo celebretur, ergo ecclesiae non claudendae sed aperiendae sunt. Post duos menses clausurae coronaviri causā industrias necesse est rursus activas reddere. Libertas ab omnibus conclamatur. Virus peius quam bellum videtur, quia omnes domi claudit! Maior pars civium periculum concursus personarum non aestimat et hic gravissimus error est.

Petrus

- a. d. III Kalendas Maias

Incipiunt rursus contagiones coronaviri in Germania, Francogallia et Hispania. Non festinandum est quia cito in peiorem statum ruitur. Coronavirus est hostis infidus et oportet ergo mentem convertere ad nostram salutem.

Petrus

-  Pridie Kalendas Maias

In Lombardia coronavirus suum iter pergit. Ultra quattuor milia sanatorum sunt. Status Europae gravis manet. Primus Minister Italiae prudentiam rogat.

Petrus

MAIUS

- Kalendis Maiis

“Sed cognosce itinera nostra…In Formianum volumus venire Parilibus…Kalendis Maiis de Formiano proficiscemur, ut Antii simus a.d. V Nonas Maias. Ludi etiam Antii futuri sunt a IV ad pridie Nonas Maias. Eos  Tullia spectare vult. Inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kalendas Iunias. Te aut in Formiano, aut Antii, aut in Tusculano, cura, ut videamus…” (Cicero Attico S.)

Haec itinera Ciceronis temporibus! Pandemiae temporibus eadem non permittuntur timoris contagionis causā. Kalendae Maiae A. D. MMXX ad historiam transibunt. Non concentus  nec excursiones extra moenia. Sententia manet: #domimaneo!

Petrus

  • - Postridie Kalendas Maias

Transierunt kalendae maiae in silentio, sine concentibus, unusquisque in domo sua, dato periculo contagionis his temporibus coronaviri. Numquam visae sunt kalendae maiae sic tristes! Venient tempora meliora, quibus unicuique nostrum praebebitur opportunitas exeundi et fruendi naturae pulchritudine!

Petrus

  • – a. d. V Nonas Maias

Ecce dies Domini! Sol fulget et anima mea volitat sicut columba sub radiis solis! Quadraginta dierum spatium et ultra ad occasum vertit. Libertas quae est in me volatura est. Homines patiuntur morbo venenati. Diem libertatis expectant tandem! Cras novus dies erit! Sursum corda! Libertas prope lucem vertit!

Petrus

  • - a. d. IV Nonas Maias

Primus dies libertatis post longum spatium quadragenae coronaviri causā fuit, sed multi non observaverunt simplices regulas communitatis. In hac vicissitudine, vocata secunda, adhibenda est maxima prudentia, ne morbi reditus habeatur. Sol hodie fulgebat et multi domo exierunt ad naturā gaudendum.

Petrus

  • – a. d. III Nonas Maias

Tricies centum milia hominum in itinere ab Italia septentrionali ad Italiam  meridionalem sunt post decretum quod maiorem libertatem praebet pandemiae temporibus. Nunc timetur ne contagiones crescant. Inspectiones in omnibus stationibus ferriviariis, maritimis et aëroportubus fiunt.

Petrus

- Pridie Nonas Maias

In Nationibus Unitis Americae ultra septuaginta milia mortuorum coraniviri causā. In Brasilia uno die sexcenti mortui. Centum milia casuum contagionum in Irania. Franciscus: rigor, pigritia et spiritus saecularis fidem authenticam impediunt.

Petrus

- Nonis Maiis

In Nationibus Unitis Americae ultra duo milia mortuorum coronaviri causā iam sunt. Status peior quam Pearl Harbor est. Examen maturitatis in Italia, pandemiae  temporibus, de visu fiet et spatium unius horae habebit. In Italia qui e morbo pandemiae convalescunt crebiores sunt quam qui aegrotant. Hic nuntius consolatorius est.

Petrus

  • - Postridie Nonas Maias

Praesidium civile nuntiat adhuc tria milia triginta et unum sanatorum a coronaviro fuisse et ducentos septuaginta quattuor mortuos. Regiones italicae petunt a Gubernatione Rei Publicae ut rursus  aperiantur tabernae a. d. V Idus Maias. A. d. XV Kalendas Iunias ecclesiae rursus aperientur ad celebranda sacramenta cum fidelibus sed multa cum prudentia.

Petrus

- a. d.  VII  Idus Maias

Coronavirus: in Nationibus Unitis Americae uno die mille sexcenti mortui. Etiam in Brasilia altissimus est numerus decessuum. Conventio in Eurocoetu facta est pro sumptibus sanitatis. In Tirolo Meridionali rursus aperiunt tabernae, tabernae potoriae, tonsores.

Petrus

  • - a. d. VI Idus Maias

Hodie festum matris, omnium matrum, celebratur! Abhinc quinque annos hoc carmen composui:

Non iam terrena est

Mater mea:

Mores exuit

Maiorum;

Nunc vestit

Luce.

Maneo obcaecatus

Suo fulgore,

Gravis est mihi

haec terra

Cogitans

Quam illa sit

Beata.

Audio choros festivos

In caelo.

Voces sunt

Dulces

Suaves

Matrum

Quae semper canunt

In cordibus nostris.

Petrus Pischedda

  • – a. d. V Idus Maias

Terrae motus, magnitudine 3.3 Romae, epicentrum habens Fontis Novae, evenit. Magnus timor prima luce inter cives sed nullum detrimentum hominibus rebusque. Silvia Romano, voluntaria pro Africa Milele, rapta in Kenia abhinc duodeviginti menses, liberata est et reditum hesterno die in Italiam fecit. In captivitate ad religionem islamicam se convertit.

Petrus
- a. d. IV Idus Maias
In Italia a. d. XV Kalendas Iunias rursus aperient tabernae, tabernae potoriae, tabernae refectoriae, maxima cum prudentia. Silvia Romano reditum fecit Mediolanum apud famiiam suam. Coetus Episcoporum Italicorum declaravit: “illam filiam nostram aestimamus”.

Petrus

  • - a. d. III Idus Maias

Matris memoria

Non est iam Illa

in hac terra afflictata!

Multos iam annos

progressa est

cum certa vita mea videbatur,

futuri inscia!

Eius umbra fluit

per cubicula;

eius vox flat

super faciem meam;

eius spiritus inde

me animat:

“Praegredere”!

Quemadmodum cum hic erat

inter pauperes mortales.

Hoc ipso die
a. d. III Idus Maias

annos non paucos

a me

a nobis

progressa est!

Sed illic

vivit!

Petrus Pischedda

  • – Pridie Idus Maias

Naves militares in pandemiae plaustro sunt. Turmae in periculo sunt! Ad solutionem multarum limitationum a coronaviro itur. OMS timet secundam undam et mentis infirmitates. Tempestas hodie calidissima erat in regionibus meridionalibus Italiae.

Petrus

  • - Idibus Maiis

Mortuus est Aetius Bosso, qui magister, compositor, clavilista, interpres et concentus director fuit. Duodequinquaginta annos natus, hodie hanc terram Bononiae reliquit post longam infirmitatem. Eius musica iucunda est. Multae compositiones musicae ei sunt. Fama eius universalis manet.

Petrus

- Postridie Idus Maias

Dies magnus accedit, dies liberationis a limitationibus pandemiae causā. Sexaginta dies domi clausi contagionis timore pauci non sunt. Septimana ineunte omnes libertatis ventum spirabimus, naturam spectabimus, amicos videbimus, necessarios visitabimus. Vita nova nobis erit. Sed semper prudentia nobis adhibenda erit.

Petrus

  • - a. d. XVI Kalendas Iunias

Status pandemiae in Brasilia non paulum sollicitat, fortasse quia maiores limitationes adhibendae erant. Sic quoque in Nationibus Unitis Americae. In Italia, post longam limitationem sub imperio #domimane, gradatim ad normalitatem redimus! Hodie dies Dominica est et in ecclesiis adhuc missa sine populo celebratur, sed a crastina die templa sacra ad fideles rursus aperientur, etiamsi maxima cum prudentia.

Petrus

  • – a. d. XV Kalendas Iunias

En nos rursus ad proficiscendum parati periculo pandemiae praeterito! Quomodo  nunc nobis agendum est? Ante omnia gratias agere Deo debemus quia in vita saluteque sumus, etiamsi ex animi penetralibus lacrimarum unda moeste fluit propter necessariorum amicorumque absentiam, qui e vivis erepti sunt. Urbium vita iterum incipit, tabernae aperiuntur et natura a nobis beate contemplatur. Portae sacrorum templorum fidelibus adaperiuntur et sacramenta tandem cum Dei populo celebrantur. Quadragena patientiam nostram summopere temptavit, sed nunc valemus!

Petrus Pischedda

  • a. d. XIV Kalendas Iunias

Hesterno die centesimus annus ab ortu sancti Ioannis Pauli II celebratus est. Papa Franciscus missam celebravit super altare Basilicae  S. Petri ubi iacent exuviae Papae Wojtyla. Erat septuagesima et ultima celebratio eucharistica Francisci in rete pandemiae temporibus.

Petru

  • – .a. d. XIII Kalendas. Iunias

Incipit tertia et ultima decas mensis maii. Haec est prima septimana libertatis post circiter sexaginta dies limitationis coronaviri causā. Modus agendi civium Romanorum laudabilis est. Pergit assidua observantia praeceptorum Auctoritatis publicae ad vitandas contagiones.

Petrus

  • – a. d. XII Kalendas Iunias

Svetia quae limitatione pandemiae usa non est, nunc maiorem numerum contagionum habet. Etiam in Lombardia adhuc non pauci decessuum casus sunt coronaviri causā. Vita nocturna Romae quoad iuvenes problemata rursus generat.

Petrus

  • - a. d. XI Kalendas Iunias

Heri post meridiem Centumcellas visitavi, urbem prope mare, quae portum magnum habet cum navibus ad multos portus Mediterranei vergentes. Longum iam tempus mare coronaviri causā non videbam! In supradicto portu saepe naves veliferae praesentes sunt, naves quae ad somniandum inducunt.

Petrus

- a. d. X Kalendas Iunias

Coronavirus: in America Latina septingenta milia contagionum  et duodequadraginta milia circiter mortuorum iam sunt; in Brasilia nongenti sexaginta quinque mortui fuerunt; in Nationibus Unitis Americae mille centum viginti septem mortui. Pandemia devicta non est.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Iunias

Sollemnitas in Ascensione Domini. Portae omnium ecclesiarum aperiuntur ab hodie ad fideles qui participes esse velint celebrationis eucharisticae. Hoc post   primum tempus quo strictae condiciones coronaviri causā erant. Multi homines hodie ad mare montesque, sole favente, iverunt. Sed maxima cura praestanda est ne virus subnascatur.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Iunias

Germania Lufthansae subvenit et Respublica primus actionum detentor fit. Coronavirus: decrescit numerus contagionum et mortuorum in Italia. In America Latina quadraginta milia defunctorum; in Nationibus Unitis Americae trecentae quattuordecim victimae uno die.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Iunias

Altera die cotidie

Cotidie mane surgo ac renascor

In pulchritudine solis orientis

In vigore meimet resurgentis

mihimet dicendo reprobanti.

Altera die cotidie

moto perpetuo

sine formidinis formidine

quia haec est sedes mea.

Sedes haec temporaria

audi me

alienus esse noli!

Tibi ego, amice mi, rursus dico:

satis est ventus contra

et subito iam tu non es!

Petrus Pischedda

- a. d. VI Kalendas Iunias

Coronavirus: deminutio mortuorum in Lombardia demonstrat virus vim perdidisse. Si Italia novas contagiones non habebit, a. d. III Nonas Iunias iterum proficiscetur.

Petrus

  • -  a. d. V Kalendas Iunias

Praesidens Nationum Unitarum Americae socialis instrumentis communicationis obstat, quia illa, sua sententia,  negotia  politica gerunt et sicut monopolium operant. Coronavirus: milleducentinonagintaseptem mortui in Nationibus Unitis Americae. In Italia constans est contagionum numerus.

Petrus

- a. d. IV Kalendas Iunias

Hodie pluit et frigus est. Ver non videtur esse!

Petrus

- a. d. III Kalendas Iunias

Agitur de septimana vergenti, de Saturni die ante ultimam dominicam mensis Maii.

Petrus

- Pridie Kalendas Iunias

IN SOLLEMNITATE PENTECOSTES

Ex liturgia

Veni, Sancte Spíritus,

et emítte cǽlitus

lucis tuæ rádium.

Veni, pater páuperum,

veni, dator múnerum,

veni, lumen córdium.

Consolátor óptime

dulcis hospes ánimæ,

dulce refrigérium.

In labóre réquies,

in æstu tempéries,

in fletu solácium.

O lux beatíssima,

reple cordis íntima

tuórum fidélium.

Sine tuo númine,

nihil est in hómine

nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,

riga quod est áridum,

sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidum,

fove quod est frígidum,

rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,

in te confidéntibus,

sacrum septenárium.

Da virtútis méritum,

da salútis éxitum,

da perénne gáudium.

Amen.

Petrus