IUNIUS

- Kalendis Iuniis

Incipit Iunius, mensis qui nos ad aestatem ducit. Messis mox matura erit messorque ad messem metendam se parat. Nos pandemia exacta melioribus rebus confidimus.
Petrus

- Postridie Kalendas Iunias

“Nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur“! (Cic.) Hodie in Italia Festum Reipublicae celebratur, ut memoria tenetur referendum institutionale anni millesimi nongentesimi quadragesimi sexti, quo reipublicae fautores contra monarchiae defensores vicerunt. Semper fortes esse debemus ad nostram patriam defendendam! Una cum Praesidente Reipublicae ad Patriae altare appropinquamus ut coronam deponamus in honorem militis ignoti.

Petrus

- a. d. III Nonas Iunias

Post pandemiam in Italia portae aperiuntur de Regione in Regionem. Hoc non significat morbum omnino debellatum esse, quam oh rem prudentia adhibenda est ne rursus coronavirus se monstret.

Petrus

- Pridie Nonas Iunias

In America Latina quinquaginta sex milia et ultra mortuorum pandemiae causā sunt. In Italia peius transivit et nunc pedetemptim ad vitam sic dictam normalem reditur. Honores cum appellatione equitum a Praesidente Reipublicae Italicae collati sunt iis qui pandemiae temporibus claruerunt.
Petrus

- Nonis Iuniis
Erupit e cisterna liquor propulsorius in Siberia. Praesidens Putin ad subita rerum instrumenta necessaria disposuit. Petroleum copiose in flumen effusum est.
Petrus

- Postridie Nonas Iunias

Coronavirus: in Nationibus Unitis Americae viginti milia novorum casuum quotidie annotantur. In America Latina iam sexaginta duo milia mortuorum sunt. Nova ferocitas Tacomae in America: afroamericanus a vigile publico occisus est. Terminus ponendus est tantae violentiae!
Petrus

- a. d. VII Idus Iunias

Septingenti quinquaginta mortui uno die in Nationibus Unitis Americae. Decies centum milia et ducenti duodequadraginra contagionum in America Latina, quae centrum pandemiae universale facta est. Intemperies hodie in Italia septentrionali.
Petrus

- a. d. VI Idus Iunias

Grando et imber in Italiae Septemtrione fuerunt; multa damna in agris Veronae et Bergomi. Ultra quadringenta milia mortuorum iam sunt in toto mundo coronaviri causā; in Nationibus Unitis Americae circiter vicies centum milia casuum habentur. Emergentia finiet solum cum vaccina invenietur.
Petrus

-  a. d. V Idus Iunias

Hodie exsequiae Georgii Floyd fuerunt. Nunc iustitia adhibenda est contra eius interfectores. Ex sententia cultorum Harvard pandemia in Sina initium habuit iam mense Augusto anni praeteriti.
Petrus

- a. d. IV Idus Iunias

Frigus hodie in Urbe! Non Iunius videtur sed Februarius! Aestas expectanda est!
Petrus

— a. d. III Idus Iunias

Pluit hodie in Urbe: pluvia una cum grandine. Tonitrua frequentia nocte audiebantur. Ver adhuc est sed brevi aestatem expectamus!
Petrus

- Pridie Idus Iunias

Omnia faciliter eveniunt quae eveniunt, sed sunt etiam peiora quae vitari non possumus!
Petrus

- Idibus Iuniis

Hodie Festum est S. Antonii de Padua, qui sanctus miraculorum invocatur. Patavii pulcherrima basilica prodigiali Ecclesiae doctori est. In multis partibus mundi plures ecclesiae Sancto Antonio dicantur.
Petrus

- Postridie Idus Iunias

Hodie in Ecclesia Catholica celebratur Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi. Verba quae sequuntur sensum dant huius festi:
“Ecce panis Angelórum,
factus cibus viatórum:
vere panis fíliórum,
non mitténdus cánibus”.
(ex Liturgia)

Petrus

- a. d. XVII Kalendas Iulias

Pergunt Status Generales in Villa Pamphili Romae inter Gubernatores Unionis Europeae. Post longum pandemiae tempus auxilium oeconomicum requiritur.
Petrus

- a. d. XVI Kalendas Iulias
Coronavirus: Pechinum clausum; etiam scholae clausae. Magna tempestas post meridiem Juliae Augustae Taurinorum, ubi viae inundatae sunt.
Petrus

- a. d. XV Kalendas Iulias
Nihil novi sub sole.
Petrus

- a. d. XIV Kalendas Iulias
Benedictus XVI aeroplano Ratisbonam it ad fratem morientem visitandum.
Petrus

- a. d. XIII Kalendas Iulias
Gravissimum accidens cum birota Alexandro Zanardi contigit. Athletae status criticus videtur.
Petrus

- a. d. XII Kalendas Iulias

Hodie solstitium est aestatis! Media nocte formaliter aestas incipit. Tempus particulare monstratur et incertum quia pandemiae nondum finis est.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Iulias

Aestas incipit. Plena solis lux urbem lustrat! Pandemia victa videtur. Homines ad mare montesque  currunt! Aestas est!

Petrus

- a. d. X Kalendas Iulias

Romam reditum fecit Benedictus XVI post fratris graviter aegroti vistationem in terra germanica, i. e. Ratisbonae.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Iulias

Primo vespere vigiliae festi sancti Joannis, ex traditione, parvi ignes in vicis accenduntur et amicitiae vincula inter homines renovantur.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Iulias

Nativitas Sancti Ioannis Baptistae hodie in Ecclesia Catholica celebratur.

Evangelii secundum Lc caput I de nativitate Ioannis narrat. Zacharias sacerdos et Elisabeth uxor eius liberos non habent; angelus a Zacharia visus filium ei praedixit. Sex menses inter Nativitatem Domini et nativitatem Sancti Joannis extant.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Iulias

Inauguratio novi pontis, a Laurentio Piano designati, Genuae facta est.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Iulias

Incipit sic dictum “black friday” usque a. d. VIII Idus Iulias. Omnia parvi pretii emuntur.

Petrus

- a. d. V Kalendas Iulias

Hodie emptum itur. Multi ferias aestivas incipiunt.

Petrus

- a. d. IV Kalendas Iulias

Dies Dominica celebratur. Post meridiem ad visitandam familiam amicam extra urbem ibimus.

Petrus

- a. d. III Kalendas Iulias

Hodie Festum Sanctorum Petri et Pauli celebratur.

“Tu es Petrus

Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam

Et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Et tibi dabo claves regni caelorum.

Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis,

Et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.

Et tibi dabo claves regni caelorum.” (ex liturgia)

Petrus

- Pridie Kalendas Iulias

Dies suprema mensis Iunii advenit. Dies calidissima praesentatur. Nunc mare montesque homines deligunt.

Tempus feriarum est!

Petrus

IULIUS

- Kalendis Iuliis

Iulius incipit cum pleno sole sed etiam cum magno calore. Nunc mare montesque adeundum est, quantum fieri potest!

Petrus

- Postridie Kalendas Iulias

Curae in vita uniuscuiusque hominis non desunt, sed omnia vincenda sunt.

Petrus

-  a. d. V Nonas Iulias

Mens ad multas cogitationes vertitur. Tempus magnae meditationis est!

Petrus

= a. d. IV Nonas Iulias

Pluvia copiosa post meridiem caelo decidit. Anni tempora saepe miscentur.

Petrus

- a. d. III Nonas Iulias

Diem Dominicam domi peregi. Etiam hoc anno feriae a me procul sunt. Fortasse aliquando mare videbo. Haec aestas quoque transibit!

Petrus
- Pridie Nonas Iulias

Convectrum solare tandem in aede mea positum est. Hoc ad minuendum pretium lucis gasisque.

Petrus

- Nonis Iuliis

Calor solis exaestuat caloreque solis emollitae sunt fici.

Petrus

- Postridie Nonas Iulias

Trepidus status adventus causā civium bengalensium Dacca Romam, qui contagiones coronaviri ostendunt. Prudentia summa est!

Petrus

a. d. VII Idus Iulias

Pergit aestas calida aestas. Homines itinera brevia percurrunt pandemiae timore.

Petrus

- a. d. VI Idus Iulias

Post meridiem Centumcellas visitavi et naves in portu admiratus sum.

Petrus

- a. d. V Idus Iulias

Festum hodie sancti Benedicti de Nursia celebratur, qui in sua regula voluit ut sui monachi in communitate viverent, orationem et studium coniungentes cum manuum opere. Illud  monachorum benedictinorum insigne recolendum est: “Ora et Labora”.

Petrus

- a. d. IV Idus Iulias

Dies maris hodie celebratur. Homo et mare coniunguntur in salutari amicitia. Mare colendum est!

Petrus

- a. d. III Idus Iulias

Summus dolor Francisci permutationis causā Basilicae Sanctae Sophiae Costantinopolis in Meschitam. Sed credo dolorem esse etiam omnium credentium, praesertim catholicorum.

Petrus

- Pridie Idus Iulias

In Gallia festum patrium frugaliter celebratur. Maximus honor albis tunicis tribuitur, i. e.  sanitatis ministris.

Petru

- Idibus Iuliis

In Sardinia maxima sollicitudo est locustarum irruptionis causā. Plaga  est ista quae non infrequenter iteratur et multam perniciem ruribus infert.

Petrus

- Postridie Idus Iulias

Hodie festum beatissimae semper Virginis Mariae singulari titulo Carmeli celebratur. Fidelibus qui beatae Virgini Carmeli consecrantur scapulare imponitur. “Flos Carmeli, vitis florigera, splendor cœli, Virgo puerpera, singularis”, sic liturgia canit.

Petrus

- a. d. XVI Kalendas Augustas

Dies Veneris die XVII! Secundum nonnullos ambo calamitatem ferunt. Sed haec simplex superstitio est!

Petrus

- a. d. XV Kalendas Augustas

Mortuus est John Lewis, octoginta annos natus, icon iurium civilium.

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Augustas

Diem festivum domi egi in otio et in lectione libri.

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Augustas

Hodie festum Sancti Eliae prophetae celebratur.

Et surrexit Elias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi facula ardebat” (Ecclesiasticus, 48)

“Ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in cælum” (IV Regum, 2)

Petrus

- a. d. XII Kalendas Augustas

Tandem post quartum diem pactum pro aerario monetario europaeo   (Recovery Fund) factum est! Septingenta quinquaginta miliarda contra pandemiam  ab Unione Europaea assignata sunt. Exsultat Italia!

Petrus


- a. d. XI Kalendas Augustas

Sollicitat vita nocturna iuvenum septimana vergente, quia regulae tempore adhuc pandemiae non observantur. Possibile est hoc modo in novam clausuram labi.

Petrus

- a. d. X Kalendas Augustas

Mensis Iulius calidissimus est! In Urbe circiter 35 °C habemus! Sed aestas est et conqueri non possumus!

Petrus

- a. d. IX Kalendas Augustas

Hodie domum apud mare visitavi. Tandem maris salubritatem sensi!

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Augustas

Hodie diem natalem et diem sancti mei soceri celebramus apud cauponam quae est in loco maritimo cui nomen “Passoscuro”.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Augustas

Hodie festum sanctorum Joachim et Annae, Beatae Mariae Virginis parentum, celebratur.

Lecito IV (Orat. de Laudibus Virg.): “De radice Jesse ortus est rex David, et de tribu regis David sancta Virgo: sancta, inquam, et sanctorum virorum filia: cuius parentes fuerunt Joachim et Anna: qui quidem in vita sua Deo placuerunt, atque etiam fructum ejusmodi germinaverunt, sanctam Virginem Mariam, templum simul, et Matrem Dei.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Augustas

Magna disputatio est inter negatores et fautores realitatis Coronaviri. Ego credo pandemiam adhuc esse et invito omnes ad maximam prudentiam!

Petrus

- a. d.m V Kalendas Augustas

Dies candens est exitus Iulii. Calor africanus invadit totam Italiam. Dies qui sequentur idem statum ostendent.

Petrus

- a. d. IV Kalendas Augustas

Pergit calor aestivus. Aestus altissimus est!

Petrus

- a. d. III Kalendas Augustas

Calor solum calor!

Petrus

- Pridie Kalendas Augustas

In Urbe “ignis” est! Summa aestate sumus!

Petrus