Tutti i diritti riservati

Brevia diurna chronica

a Petro Pischedda

accurate scripta

A. D. MMXX

Conor in hac mea rubrica simpliciter, breviter reverenterque enarrare quod meā maxime interest. In orbe terrarum eventus in horas dissimiles variique sunt, modo laeti modo luctuosi. Nuntii personales non deerunt. Semper in animo habeo linguam latinam non mortuam sed vivam esse atque fore. Saepe, dum cogito et scribo, iuxta computatrum Ulixes, cattus meus dilectissimus, iacet et stertit.

IANUARIUS

- Kalendis Ianuariis

Media nocte innumeri ignes artificiosi apparuerunt in caelo ad salutandum, calicibus sublatis, novum annum bis millesimum vicesimum. Ecclesia catholica hodie sollemnitatem Mariae Matris Dei celebrat pacemque inter homines totius mundi invocat. Toto corde annum novum sospitem optamus sine bellis fameque. Sol lucet. Urbs benigne orbis terrarum peregrinatores accipit.

Petrus

- Postridie Kalendas Ianuarias

Heri vesperi Robertus Bolle, clarissimus saltator italicus, spectatores ante televisionem ad se rapuit. “Salta mecum” spectaculum mirabile fuit. Robertus cum nonnullis saltationis stellis se ostentavit. Saevissima alluvies Bataviae, Indonesiae caput, facta est: multi incolae sua domo spoliati sunt et nonnulli mortui sunt foedae tempestatis causā. Ignes artificiosi noctis Sancti Silvestris damna graviora hominibus rebusque in variis orbis regionibus intulerunt. Romae hodie sol splendet. Ex hoc die, ex lege, uti possunt tabulae rotatae electricae gubernabiles. Iis qui hac tabula utuntur maxima cura adhibenda est!

Petrus

- a. d. III Nonas Ianuarias

Gravissimus est status in Australia incendiorum causā. Multa animalia moriuntur et incolae ad litora refugiunt. Terribilis inquinatio aëris in Planitie Padana diffunditur permanetque. Demarchi civitatum illius regionis vehiculorum contra regulam usum contrahunt. Bellum quod accidere potest in Lybia valde homines, qui pacem optant, sollicitat. Hodie mane Romae frigus erat.

Petrus

- Pridie Nonas Ianuarias

Glaciatae moles Tibetanae de die in diem terribilem in modum solvuntur Terrae supercalefactionis causā. Inquinamentum scilicet operam dat variis problematibus. In Italia etiam novus annus luctuose incipit mortuorum causā in laboris campo. Nex Soleimani, ducis iranici, non parum sollicitat. Franciscus orat pro pace universali. Quo modo homo hominem necare potest? Foveae hodie vir in suo autocineto occisus est. Admirationem movit in toto mundo, praesertim in America Latina, infans boliviana, cui nomen Victoria datum est, nata viva post “abortum legalem”. Miraculum! Meditare de rebus occurrentibus et pro pace quoque tu ora.

Petrus

- Nonis Ianuariis

Pulcherrima emissio televisiva, cui nomen “mirabilia”, heri vesperi ducta est ab Alberto Angela, qui nonnullas pulchritudines Italiae monstravit: Capreae cum suis antiquis domibus romanis et prospectibus supra mare; Taurinum cum sua domo regia; Roma cum suis fontanis; Insula Maior lacus Trasimeni. Vere Italia appellari potest “paeninsula thesaurorum”.
Australia adhuc ardet: quingenta milia animalium mortua sunt. In Medii Orientis regionibus maxima contentio est. A Pentagono innumeri milites (circiter tria milia) missi sunt. Bagdadi propugnaculum americanum oppugnatum est.

Petrus

- Postridie Nonas Ianuarias

Hodie Sollemnitas est Epiphaniae Domini. “Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes” (Graduale); “Vidimus eius stellam in Oriente: et venimus cum muneribus adorare Dominum”(Mt2). Epiphaniae festum tempus Natalis claudit. Funestus nuntius Lutago in Valle Aurina pervenit: autocinetum a iuvene ductum sex iuvenibus germanis occurrit eosdemque interfecit. Status in Medii Orientis regionibus terribilis est. Irania, post mortem ducis Soleimani, vindictam Civitatibus Foederatis Americae minatur. In Libya bellum intestinum permanet et de die in diem numerus mortuorum crescit. Franciscus omnes homines bonae voluntatis rogat ut pro pace universali orent.

Petrus

- a. d. VII Idus Ianuarias

Venti suntne belli? In Libya iam saevit. In Irania furentes pergunt minae adversus Civitates Foederatas Americae necis Soleimani causā. Nos, qui pacem amamus, fortiter speramus nullum bellum fore. Bella ruinam mortemque semper ferunt. Maxima sollicitudo adest status Australiae causā, ubi incendia permanent et regionis devastatio vere metuenda est.
Post sollemnitatem Epiphaniae discipuli in scholam redeunt.
Petrus

- a. d. VI Idus Ianuarias

Fortuna virum taurinensem basiavit. Sors ei arrisit maximo cum beneficio et milionarius factus est. Sed raro pecunia felicitatem largitur. Dabitne iuvenis fortunatus nummorum partem pauperibus? Noctu Iran missilia contra sedes americanas in Iraquia iactavit quae octoginta cives Iraquiae interfecerunt. Haec videtur vindicta iraniana contra ducis Soleimani necem per manus Americanorum. Nos semper pacem speramus inter Nationes fore.
Petrus

- a. d. V Idus Ianuarias

Diplomatia internationalis frenum ponere videtur duobus litigantibus, i. e. Iraniae et Americae. Credo neutrum bellum velle. Sed si Praeses Civitatum Foederatarum Americae Iraniam tormentis verberaret, multi thesauri pretiosissimi universo mundo deessent: e. g. Persepolis, Parsargadae, Vank , Reza etc. Australia, incendiis consumpta, adspectum infernalem habet.

Petrus

- a. d. IV Idus Ianuarias

In Republica Sinarum hamaxosticus, “sagitta” appellatus, trecenta quinquaginta chilometra horalia currit, sine vectore. Hoc tramen ferriviarium “intelligens” “miraculum” technologicum huius aetatis est! Post exitum Britanniae de Unione Europaea evanescet etiam Erasmus, qui rursus tractandus erit. Familia australiana in autocineto vitam phascolartorum cinereorum (koala) ab incendiis servavit. Pax in Medio Oriente possibilis videtur. Gaudeamus ergo!

Petrus

- a. d. III Idus Ianuarias

Nondum illucescit et luna adhuc clara apparet in caelo. Mensis Ianuarius ratione astrologiae admirandus est! Fortasse ante mediam noctem melius est caelum contemplare quam nonnullas emissiones televisivas videre. Venetiis antea fluctus nunc aestus! Urbs mirabilior! Primus huius anni egressus migrantium ex Libia in insula Lopadusa factus est. Status in Medio Oriente stabilis manet. Semper meliora speramus.

Petrus

- Pridie Idus Ianuarias

Hesterno die colloquium inter primum ministrum italicum Conte et praesidem libycum Sarraj fuit. Actum est de occursu positivo utilique pro pace in Libya et in Medio Oriente. Colloquium quoque evenit inter cancellariam foederalem Angelam Merkel et imperatorem Russiae Putin, qui de pace in Medio Oriente locuti sunt. Turmae migrantium, qui ex Libya fugiunt, per Mare Nostrum transeunt sed multi moriuntur. “Mirabilia”, emissio televisionis die Saturni vespera ab Alberto Angela ducta, nos fascinavit. Venetiarum Paestique imagines pulcherrimae fuerunt. Ecclesia Catholica hoc die festum Baptismi Domini celebrat.

Petrus

- Idibus Ianuariis

Nova septimana incipit sperantes pacem in Medio Oriente certam fore. Permanet pluviae defectio in omnibus regionibus Italiae, ergo compellendus est usus vehiculorum inquinantium. Papa emeritus Benedictus XVI una cum Cardinale Roberto Sarah in suo novo libro mox edituro scribit de necessitate caelibatus sacerdotalis, dictum Sancti Augustini referens: “Silere non possum”. Id certe obiectum disceptationis erit. In certamine italico pediludii MMXIX – MMXX Juventus herois hiemis titulum consecuta est.

Petrus

- Postridie Idus Ianuarias

Regina Elisabeth novam vitam Harry et Meghan approbat sine aerario monetario regio. In Libya Serray subscribit intermissionem ab armis, tamen saepe indutiae desunt. Prohibetur hodie Romae commeatio viaria omnium vehiculorum quae motra “diesel “ habeant. Inquinatio aëris totam Italiam tangit, et non solum. Caeli mutationes universum orbem sollicitant.

Petrus

- a. d. XVIII Kalendas Februarias

In certamine pediludii inter Inter et Kalarim propter trophaeum italicum MMXIX – MMXX sodalitas sarda a societate mediolanensi vincta est. In Texia iuvenis sedecim annos natus in exitu de schola a condiscipulo interfectus est. In Civitatibus Foederatis Americae facilior est armorum usus. In Medio Oriente nunc pax prospicitur. Nulla controversia inter Benedictum XVI et Franciscum de coelibato ecclesiastico est.

Petrus

- a. d. XVII Kalendas Februarias

Pluvia acida Romae, etsi commeatio viaria vehiculorum naphthā altorum vetita est, non minuit sed auxit. Inquinationis aëris causa ergo aliorsum quaerenda est. Comerciorum bellum inter Americam et Sinam finem habuisse videtur. Vectigalia enim a Civitatibus Foederatis Americae secata sunt. Nunc ad Europam oculi vertuntur. Ingens clangor adhuc fit de libro coelibatum ecclesiaticum spectante a Benedicto XVI et cardinale Sarah subscripto. Cur tantus strepitus? Papa Franciscus nominat subsecretarium Secretariae Status mulierem (primum), cui nomen Francisca De Iohanne.

Petrus

- a. d. XVI Kalendas Februarias

Intra annum MMXXXVIII Germania carbonem ad usum industrialem removebit. Omnes civitates serio animo inquinationis aëris causam auferre volunt. In Australia, post vastissima incendia, innumerabilis multitudo animalium periit, circiter quinquaginta homines mortui sunt et numerus inaestimabilis arborum arsit. Hesterno die pluvia tam implorata descendit. Quod Natura, De adiuvante, creavit hominis manus per quinque digitos delevit.

Petrus

- a. d. XV Kalendas Februarias

Greta Thumberg ambulationi pro clima in Helvetia interfuit. Puella svetica amplum consensum, praesertim inter adolescentes, obtinuit et obtinet in toto orbe terrarum. Questio de clima omnibus cordi esse debet. Glacierum liquefactio dimittere posset virus ante quindecim milia annorum. Murus (muraghe / nuraghe in lingua sarda) Nuraddeo in loco cui nomen “Pedrasenta” (Suni – Oristanum) ex cultorum sententia cortice antiquitus circumtectus fuit.

Petrus

- a. d. XIV kalendas Februarias

Pulcherrimum primarium templum sacrum Mediolani ab Alberto Angela in emissione televisifica “Mirabilia” heri vesperi monstratum est! Novus est mihi nuntius aedem sacram supra dictam perfectam esse ab imperatore Napoleone Bonaparte occasione suae solemnis coronationis. Hic sanctus Augustinus a sancto Ambrosio baptizatus est. Hodie secunda dominica temporis ordinarii in Ecclesia Catholica celebratur: Evangelium missae huius dominicae eximiam affirmationem Ioannis Baptistae de Christo continet:«Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi» (Gv 1, 29). Hodie Romae sol splendet et Urbs lucentissima apparet.

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Februarias

Incipit nova septimana, quae unicuique vestrum plurima problemata solvenda ostendet. Quoad me dies huius septimanae laetos spero fore. A me divitibus invidendum non est, praesertim iis qui in universo mundo, circiter duo milia, Paparoni de Paparonis appellari possunt. Post contionem berolinensem hesterno die habitam promissio est arma in Libya non susceptura. Utinam hoc accidere possit!

Petrus

- a. d. XII Kalendas Februarias

Virus occultum ortum est in Sina, ubi quattuor homines mortui sunt. Timetur ne in Europam Italiamque extensionem habeat. Dum coffeum bibo novos nuntios ex mundo per radiophonium sentio. Terrae motus magnitudinis 3, 6 in territorio Foveae hodie mane factus est. Ob chaos vehicularium Romae cives ducentas quinquaginta horas perdunt. Prima aestimatur Bogota.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Februarias

Virus in Sina adhuc victimas facit. Sex homines iam mortui sunt. In aeroportibus Romae, Lutetiae et Londinii omnium qui ab Asia perveniunt inspectiones fiunt. Primum accidens in Civitatibus Foederatis Americae contigit. Mala tempora detrectatoribus currunt: mense Aprili algorithmus possessiones argentarias cernet. In Sudaniae therotrophiis leones morituri sunt cibi aquaeque penuriae causā. Intercessio urget!

Petrus

- a. d. X Kalendas Februarias

Pax in Libya incerta est. Sex missilia, cui nomen Grad, contra Tripolis aeroportum iacta sunt. Coetus Unitarum Nationum ad servandum foedus berolinense hortatur. Cavea summa Ioannes XXIII in Urbe ad tempus clausa est : chaos vehiculorum circulationis! Certamen italicum pediludii (Coppa Italia) MMXIX – MMXX inter Societates “Juventus – Roma” concluditur 3 – 1.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Februarias

Hodie natalis dies illustris viri est! Non omnes hoc sciunt, sed melius sic, quia ille simplex et humilis est et gloriam non amat. Quis est hic / ille vir? Nescio. Innumera est hominum multitudo, qui heri, hodie, cras celebraverunt, celebrant, celebrabunt diem natalem. Sunt homines in oblivione ubicumque iacentes, qui hodie in extrema paupertate vivunt et amicis frui non possunt. Virus dubium ex Sina perventum Barii fuisse videtur, sed nullum periculi signum exhibendum est!

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Februarias

Coronavirus, quod in principio minutum et contractum videbatur, nunc non parvum Sinae potestates sollicitat. Interea crescit numerus mortuorum epidemiae causā. Aëroportus sinenses Claudi manent ad infectiones vitandas extra Statum. Medici totius mundi, cum collegis sinensibus cooperando, antidotum contra hunc morbum tam virulentum quaerunt.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Februarias

Mali nuntii de Sina perveniunt: epidemia cito crescit; coronavirus etiam sine symptomatibus diffundi potest. Urbs Wuhan in quadragena posita est. Civium Americanorum egressus iussus est. Tristis est impetus antisemitismi qui in interrete exhibetur. Conscientia civilis deest. Heri vesperi Albertus Angela, in emissione televisifica, cui nomen “Mirabilia”, laudabiliter pulchritudinem Genuae, Quirinalis, Aetnae, Senarum, Vallis Orciae monstravit.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Februarias

Coronavirus in Sina fortius fieri potest. Hodie memoriae dies celebratur. Memoranda semper sunt facinora in publicae custodiae campo Auschwitz-Oswiecim facta. Ego visitavi et vidi ante paucos annos crudelitatis signa in illo loco actae. Memoriae dies respectum humanae vitae inspirare nobis vult. Locustarum massa Etiopiam, Kenyam et Somaliam invasit. In mentem venit locustarum plaga in Sacra Scriptura descripta. In Libya pacis foedus non observatum est. In Brasilia magna inundatio facta est. Terrae motus in Turcia: puella viva a ruinis tracta est. Inundationes in Brasilia, locustarum incursio in Africa, terrae motus in Turcia et virus in Sina signa non bona pro hoc mundo videntur.

Petrus

- a. d. V Kalendas Februarias

Merulae dies vernales praecinuntur. Paeninsula fratre sole etiam hieme fruitur. Mortuus est Kobe Bryant, mythus canistriludi helicopteri casus causā, ubi etiam filia sportularii, cui nomen Johanna, erat. Coronaviri status in Sina gravissima videtur, quia plurimi sunt mortui morbi causā et infectiones multiplicatae sunt. Ex sententia Consociationum non Reipublicae (ONG) ex Libya octingenti migrantes exsulesque in Italiam venturi sunt!

Petrus

- a. d. IV Kalendas Februarias

Kobe Bryant cum sua uxore Vanessa foedus fecerat numquam simul in helicoptero volaturos esse, conspicuis rationibus. In Sina coronavirus gravius apparet: iam epidemiae causā centum triginta duo mortui sunt. Praesidens Americanus cessationem temporalem omnium volatuum aestimat. Minime Palaestinae placet Hierosolymam unicum Israelis Caput esse. Exitus Britanniae de Unione Europaea non Italicis ibi incolentibus nocebit.

Petrus

- a. d. III Kalendas Februarias

Coronavirus excrescit: iam centumseptuaginta in Sina mortui sunt. Mille sunt infectiones. Ikea omnes tabernas clausit. In Italia duo sunt casus dubii, Romae et Alexandriae. Britanniarum Regnum Unionem Europaeam deserturum est: adhuc duo dies, postquam etiam Parlamentum Britannicum exitum de UE approbavit.

Petrus

- Pridie Kalendas Februarias

Coronavirus: ducentae tredecim mortes et duo milia aegrotorum. Duo casus sunt Romae. Valetudinarium “Spallanzani” in Urbe duos aegrotos ianuis clausis tenet. Nunc infectionis timor ubicumque crescit. Sed timores sine causa non habendi sunt. Telescopium prope solem monstravit: eius imago mirifica est! Felium cibaria videntur esse! Ianuarius mensis inter non paucos pavores transivit.

Petrus

FEBRUARIUS

- Kalendis Februariis

Coronavirus: in Italia edictatus est status emergentiae sanitariae sex menses. Britanniarum Regnum extra Unionem Europaeam a media nocte est. Squalus albus in pericolo estinctionis est: in Mediterraneo exemplaria dimidiata sunt. Roma cotidie magis incerta est: nihil iuxta civium desiderata est!

Petrus

- Postridie Kalendas Februarias

In purificatione B. Mariae Virginis – Festum
Ant.
“Lumen ad revelationem gentium:
et gloriam plebis tuae Israel.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei salutare tuum.
Quod parasti ante faciem omnium populorum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.”
Festum hodiernum nonnullas res nobis magni momenti monstrat: praesentatio Jesu Christi ad Templum; purificatio B. Mariae Virginis; benedictio et distributio candelarum et processio cum candelis. In Templo adest Simeon senex, qui gratias agit Domino, quia Lumen, i. e. Jesum vidit et ex nunc potest etiam mori. Jesus Christus Lumen gentium est!
Petrus

- a. d. III Nonas Februarias

Incursio terroristica Londinii: necator occisus est. Casus eiusdem generis in Belgio. Coronavirus in valetudinario “Spallanzani”, Romae, circumscriptum est. Hodie operistitium autocinetorum laophoricorum est. Nubes roseae in caelo apparent ad salutandas mulieres totius mundi, praesertim illas quae violentiam domesticam, stuprum et ignominiam a viris accipiunt. Natura mulieres defendere videtur. Liturgia catholica hodie Sanctum Blasium celebrat, in cuius festo haec oratio dicitur: “Per intercessionem sancti Blasii, episcopi et martiris, liberet te Deus a malo gutturis et a quolibet alio malo.
Petrus

- Pridie Nonas Februarias
Ver videbatur et ecce hiems, ventus nixque. Hac nocte iam nebula densa Urbem operit. Celebrationes centum quinquaginta annorum Romae Capitis Italiae incipiunt. Pridie Nonas Februarias anno MDCCCLXXI Roma electa est Italiae Caput. Ex illo Roma plurimum crevit (nunc quadragies centena milia incolarum numerantur)
Petrus

- Nonis Februariis

Incepit heri vesperi Festum Cantus Italici MMXX Villae Matutiae ab Amadeo ductum. Introduxit Rosarius Fiorello veste nigra sacerdotali indutus. Duodecim cantores cecinerunt. Festum canorum sanremense huius anni septuagesimum est. Adfuerunt etiam Rita Pavone et Albanus simul cum Romina Power. Theatrum Ariston spectatoribus stipatum erat. Pulcherrima et lacrimabilia fuerunt verba diurniariae palaestinensis Rula Jebreal.

Petrus

- Postridie Nonas Februarias

Prosecutum est heri vesperi Festum Cantus Italici in urbe Liguriae, cui nomen Villa Matutiae. Tetigit cor auditorii theatri sanremensis praesentia Pauli Palumbo, iuvenis vigenti duos annos Oristani nati, sclerosi laterali amyotrophica (sla) afflicti, qui testis in sua infirmitate vitae exemplaris est et fuit. “Limites solum intra nos sunt” – dixit. Sensore optico adiutus, Paulus cecinit: “SLA cano et incommodus esse volo”. Maxima fuit ovatio in theatro Ariston!

Petrus

- a. d. VII Idus Februarias

Heri mane tramen ferriviarium supercelere “Frecciarossa” apud Laudem Pompeiam exorbitavit. Duo traminis gubernatores mortui sunt. Nonnulli vulnerati sunt. Heri vesperi tertia pars festi cantus italici sanremensis celebrata est. Robertus Benigni, festi hospes, versus Cantici Canticorum declamavit. In theatro Ariston sanremensi quattuordecim cantatores comparuerunt. Perfecta fuit perfunctio Mikae, qui interpretatus est Fabritium De André, eius cantum de amore canens.

Petrus

- a. d. VI Idus Februarias

Coronavirus: in nave Diamond Princess sunt unus et sexaginta infecti. Clausi manent volatus inter Romam et Pechinum morbi causā. Heri vesperi prosecuta est manifestatio canora sanremensis cum viginti quattuor cantantibus. Vincentius Mollica, aetatis causā, Rai relinquit. Hodie Romae sol splendet!

Petrus

- a. d. V Idus Februarias

Conclusionem habuit heri vesperi Festum cantus italici in theatro Ariston sanremensi. Diodatus primum praemium abstulit. Mortui morbi causā in Sina sunt iam octingenti tres. Manet interdictio volatuum aeroplanorum inter Romam et Pechinum. Romae dominica dies oecologica repetitur.

Petrus

- a. d. IV Idus Februarias

Incipit nova septimana cum secunda mensis decade. Caelum cinereum apparet. Nescimus quid futurum proximum nobis servet. Plurimum diebus praeteritis de coronaviro locuti sumus, quod causa non paucorum mortuorum et infectorum fuit. Nuntius hodie mane venit nonnulla Romae cinematea clausura esse. Signum temporum! Aulaeum theatri sanremensis sublatum est et nunc et postea pulcherrimis cantibus frueremur.

Petrus

- a. d. III Idus Februarias

Turbo tectum fabricae Aquae Sanctae Annae Vinadii, in Cunei provincia, detexit. Coronavirus: mortui nunc sunt decem et nongenti. Tempestas Ciara in Europa: multi aeroplanorum volatus obliterati sunt et nonnulla tramina ferriviaria in stationibus fortis venti causā sistunt. Capra in India, cum vultu humano nata, ut dea colitur.

Petrus

- Pridie Idus Februarias

Coronavirus perniciosius quam tromocratia videtur esse. Plus quam mille mortui sunt morbi causā. In omnibus portubus italicis inspectiones firmiores fiunt. Magna est spes liberationis Zaki ex Aegypto. Pontis Morandi renovatio Genuae pergit. Magna est expectatio exhortationis apostolicae Papae Francisci post Synodum de Amata Amazonia.

Petrus

- Idibus Februariis

Quattuor personae mortuae sunt in balneo in Gallia sophophoni usus causā. Aeroplanum militare italicum in aeroporto sinesi sistit: iuvenis italicus, septem et decem annos natus, dubii coronaviri causā, in patriam redire non potest. Patrick Zaky ergastuli periculum adit.

Petrus

- Postridie Idus Februarias

Hodie festum est Sancti Valentini, patronus omnium qui amore capti sunt. Amor est donum sui ad personam cui fascinatio particularis fit. Amor non permittit subterfugia sed fidelitatem postulat. Vir et mulier in unitate amoris se fundunt. Matrimonium Amoris signaculum est. Non flores necessarii sunt, sed Amor requiritur.

Petrus

- a. d. XVI Kalendas Martias

Regio Sardinia continuitatem territorialem postulat post Societatis aeronauticae Air Italy discrimen. Multi Sardi suam Societatem aeronauticam vellent. Sed hoc mihi videtur non perfacile esse. Fit ut Sardinia hoc modo seiunctione laboret. Lituania, a. d. V Idus Martias MMXX, triginta annos autonomiae celebrabit. Coronavirus in Africam pervenit, i. e. in Aegypto infectus est. Rursus propositum funiviae Romae, inter Casalotti et Battistini, occurrit. Videamus!
Petrus

- a. d. XV Kalendas Martias

Heri post meridiem obviam mihi in via nobilis mulier pallio induta una cum filia, quoque illa regalis, prodiit. Mater, mihi visum est, circiter octoginta annos nata erat, filia autem circiter quinquaginta. Mulier aetate provecta mea socrus erat, eius filia uxor mea, quae hodie seorsum diem natalem (mater) et diem nominalem (filia) celebrant. Hodie vespere inter familiae epulas nostris carissimis mulieribus congratulabimur Hodie festum sanctae Iulianae Nicomediae celebratur.

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Martias

Coronavirus: officialiter sunt mille septingenti sexaginta quinque mortui in Sina. In orbe terrarum magnus est aliarum infectionum timor. Tempestas Dennis Londinii; aeroplanum extra semitam exit cum aërodromum tangit. In Pakistania incursio magna locustarum pergit. In Ora Opulenta quinque tonnae cocaini captae sunt.

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Martias

Novae aegritudines Elisabeth II: divortia et egressus Reginae nepotum his temporibus fuerunt. Coronavirus: mille octingenti iam mortui sunt. Urbs Fluminensis ad Bacchanalia cum personis coloribusque paratur. Indutiae videntur esse inter Americam et Taliban in Afganistania. Studens Zaky in carcere aegyptiano manet: Bononiae alumni academici dissensum publice expresserunt.

Petrus

- a. d. XII Kalendas Martias

Liliana Segre doctor honoris causa in Universitate “Sapientia” Romae electa est. In Libya armistitium violatum est: quattuor missilia iactata sunt contra portum Tripolis. Air Italy: emissio communis detrimento mille quadringentis quinquaginta operariis. Quinquies centena milia puerorum a Sirya dimittuntur corridorii humanitatis gratiā.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Martias

Post Britanniae exitum de Unione Europea ii qui linguam anglicam non loquuntur eodem ingredi non poterunt ad quodcumque opus faciendum. Fortasse Alitalia duo longa itinera discriminis Societatis causā claudet. Coronavirus: Russia limites claudit. Carcere includi posset qui relapsus cum modica medicamentorum stupefactivorum quantitate inveniatur. Hoc consilium a civibus italicis aestimari videtur.
Petrus

- a. d. X Kalendas Martias

Sanguis in urbe germanica, cui nomen Hanau, ubi iuvenis germanicus novem homines, turcos et curdicos, interfecit, inter quos mulierem praegnantem. Xenophobia, ut videtur, locatim manifestatur. In Iordania, Petrae, mortuus est turista italicus casus saxorum causā. Post “Brexit” Graecia recuperare vult opera marmorea Parthenonis iam ducentos annos in “British Museum”.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Martias

Coronavirus in Italia: mortuus est Paduae vir duodeoctoginta annos natus, qui infectus erat. Coronavirus in Sina: mille octingenti mortui. Rector nosocomii Wuhan decessit. Cursus marathonius Tocii viri sinesis causā abrogatus est. In Japonia decem milia virorum in templo congregantur cum perizoma solum. Auctor caedis Hanau in Germania gravem morbum psychicum habebat.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Martias

Gravis et sollicitus fit status contaminatorum, praesertim in regionibus Lombardiae Venetiaeque, coronaviri causā. Sunt duo mortui et multi pestilentes. Programmata nuntiorum longum tempus ponunt ad morbi problema. In Sina iam duo milia mortuorum numerantur. Zaky adhuc in carcere aegyptio manet. Heri in televisione nox cantatrici Minae consecrata est.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Martias

Coronavirus: tertia victima Cremae. Primarium templum mediolanense clausum est. Austria Brennum montem clausit. Carnelevarium venetianum intermissum est. Papa Franciscus celebravit hodie missam una cum multis episcopis Barii: instruendi sunt pontes – dixit – ut mare Mediterraneum pacis limes sit.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Martias

Coronavirus: Italia attente observata ab Europa. Sollicitat enim pestilentiae incrementum, praesertim in septentrione. Fortasse unum ex nosocomiis praescripta non observavit. Secundum OMS non est adhuc pandemia sed apte nobis parandum est!

Petrus

- a. d. V Kalendas Martias

Dies cinerum hodie celebratur: MEMENTO, HOMO, QUIA PULVIS ES, ET IN PULVEREM REVERTERIS. (Gn 3, 19) inítium ieiúnii sacratíssimæ Quadragésimæ habetur. Tempus paenitentiae est: “Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne, subito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pæniténtiæ, et inveníre non possimus”. Consideremus humanae naturate infirmitatem! Pulvis sumus et in pulverem revertemur!”

Petrus

- a. d. IV Kalendas Martias

Hiems rursus se monstrat praesertim in Septentrione . Nix in Alpibus apparet, sed in Urbe hodie sol splendet. De coronaviro cotidie personae politicae, ephemeridum scriptores et multi ex civibus solliciti loquuntur. In “campus Molson Coors” apud Milwaukee, in Wisconsin, usus pistoliorum factus est: septem personae mortuae sunt. In urbe Nizhnij Novgorod (Russia) globorum aërostaticorum certatio fuit.

Petrus

- a. d. III Kalendas Martias

Deciens miliens centena milia locustarum populantur Africam mediam orientalem et Asiam. Psychosis coronaviri causā de die in diem crescit. Etiam in Ecclesia actiones extraneae fiunt, e. g. in aliqua dioecesi, ad vitandam hominum contagionem, fideles festivam missam in televisione sequi possunt. Asiatica Bursa degreditur.

Petrus

- Pridie Kalendas Martias

Novissimum hospitium Dubai cubi forma aedificaturum est et altissimum inter omnia diversoria totius mundi erit. Helvetia eventa publica cum multitudine prrsonarum coronaviri causā revocat. Incendium contigit Lutetiae apud “Gare de Lyon”: statio ferriviaria evacuata est. Greta Thumberg in Britannia (in urbe Bristol) coetui pro clima interest: clima vera necessitas est!

Petrus

MARTIUS

- Kalendis Martiis

In mensem qui ver nobis donabit ingredimur. In toto orbe terrarum sollicitudo propter coronaviri diffusionem pergit. Ultra mille sunt in Italia personae certae coronaviro. Undetriginta mortui sunt. Prima victima Seattli. Revocati volatus Novo Eboraco Mediolanum usque ad d. XXIV Aprilis. Graecia migrantes ad fines turcicos respuit. Hodie dies Dominica est, prima in Quadragesima.

Petrus

- Postridie Kalendas Martias

Coranavirus in Italia: positivi sunt mille septingenti. Indagatrix italica, Francisca Colavita, quae a ceteris segregavit coronavirus, promota est in veletudinario romano “Spallanzani”. Infecti coronaviro sunt in Hispania scriptor chiliensis Sepúlveda eiusque uxor. Lutetiae Museum Lupariense clausum est.

Petrus

- a. d. V Nonas Martias

Coronaviri causā periegesis in Italia minuitur. Epidemia in multis regionibus orbis terrarum diffundi videtur. Plurimis morbi psicosis est. Si in schola discipulus morbo afficitur, tota schola ad tempus clauditur. In Missa signum pacis non datur contagii timore. Scriptores ephemeridum longe lateque de coronaviro loquuntur. In nonnullis scholis magistrorum contiones interrete fiunt. Nonnulla pediludii certamina sine spectatoribus fiunt. Inter psycosim et curiositatem innamus.

Petrus

- a. d. IV Nonas Martias

Metus coronaviri incrementi causā ingens est.In Italia duo milia ducenti sexaginta tres infectorum et undeoctoginta mortui sunt. Mediolani duo magistratus contaminati sunt. “Vinitaly” ad mensem Iunium differtur. Inter eundum volvit mundus ad deteriora quae sub variis speciebus revelantur: bella, migrationes, pandemia, terrae motus, inundationes, hostilitates, etc. Profunda cogitatio nobis facienda est de difficultatibus inter homines et in natura praesentibus, si vere ad pacem universalem redire volumus.

Petrus

- a. d. III Nonas Martias
Coronaviri causā in Italia omnes scholae clausae sunt, inclusis universitatibus, usque ad Idus Martias. In Italia ultra tria milia contagionum sunt. Consideremus autem concursum personarum in pantopolia, in ferriviam metropolitanam, in tavernas potorias, etc. Nonne illic contagionis pericula sunt? In Graecia decem milia migrantium ad limitem Turciae inhibita sunt.

Petrus

- Pridie Nonas Martias

Prima contagio coronaviri Monaco in Italiam pervenit: operarius germanicus qui Codonii operabatur in administratione monacensi morbum tulit. Praesidens Rei Publicae Italicae ad observandas praescriptiones sanitatis publicae hortatur. Inter Societates aeronauticas prima est Flybe, quae, post coronavirus, discrimen cognoscit. Etiam in America nonnulli casus coronaviri sunt.

- Nonis Martiis

Etiam in Germania contaminati coronaviro sunt, sicut in Gallia Italiaque. In Italia centum nonaginta septem mortui sunt coronaviri causā. Septimana vergens cum nive pluviaque erit. Etiam dioeceses oboediunt regulis de coronaviro ab Auctoritate datis. Sanguinis donationes in Italia coronaviri causā decrescunt.

Petrus

- Postridie Nonas Martias

Coronaviri status gravior fit. In Italia quinque milia octingenti octoginta tres casuum sunt et ducenti triginta tres mortui coronaviri causā. Medicus pro anfesibena, nosocomii Portus Romantini (vulgo – Gruaro), quinquaginta septem annos nata, mortua est morbi causā. Gens non iam per manuum contactum vel per osculum / amplexum salutatur sed per nictus. In Gallia circiciter mille casus coronaviri sunt, in Germania octingenti, in orbe terrarum centum milia. Hodie mulieris Festum celebratur.

Petrus

- a. d. VII Idus Martias

Aggravatur coronaviri status, praesertim in Lombardia. Morbus autem pedetemptim quacumque diffunditur. Sollicitudo iam universalis est. In Italia circiter sex milia contaminatorum sunt, sescenti viginti duo sanati sunt, trecenti sexaginta sex mortui sunt. Auctoritates prudentiae hortantur: salutare est senes domi manere. Interea etiam in Ecclesia usque a. d. III Nonas Apriles Missae, exequiae, matrimonia publice non celebrabuntur. Ita et theatra, cinematea, etc. clausa erunt usque ad ipsum diem.

Petrus

- a. d. VI Idus Martias

Tota Italia ab hodie “regio rubra ” a Primo Ministro Iosepho Conte declarata est. Hoc ad cohibendam dilatationem coronaviri factum est. Sententiola praeconialis currens haec est #egodomimaneo. Prohibitae enim sunt manifestationes publicae omnis generis, inclusis pediludii certaminibus. Scholae omnis ordinis gradusque clausae manent usque a. d. III Nonas Apriles. In Italia circiter octo milia contagionum sunt. Mandatum gubernationis rei publicae necessarium visum est.

Petrus

- a. d. V Idus Martias

Coronavirus: circiter novem milia contagionum in Italia. Virus crescit. Cives domi manere debent. Pavor ingens est. Papa Franciscus sacerdotes ad visitandos aegrotos hortatur. In Sina numerus infectorum decrescit. Seditio in carceribus italicis facta est: duodecim vinculis detenti mortui sunt. Medici et valetudinarii prefecti operam dant maxima cum laude.

Petrus

- a. d. IV Idus Martias

Primus Minister rei publicae italicae heri vesperi novum mandatum omnibus civibus nostrae amatae terrae dedit statu coronaviro aggravante. Praeter exercitia stricte necessaria, omnibus necesse est domi manere. Ab hodie usque a. d. III Nonas Apriles sunt clausae tavernae potoriae, tabernae, aperti e contra mercatus et tabernae argentariae. Pharmacopolia autem et para- pharmaciae clausa non erunt. Etc.

Petrus

- a. d. III Idus Martias

Medici sineses periti contra coronavirus venturi sunt: medicos italicos adiuvare volunt. In Italia ultra duodecim milia aegrotorum sunt; mortui mille et sedecim. Coronaviri causa Roma urbs semideserta apparet. Austria fines cum Italia claudit. Interea virus in Europa et in America diffunditur. Iam de pandemia agitur. Plures alimentorum quantitatem facit sicut in belli tempore.

Petrus

- Pridie Idus Martias

Heri mane novem medici sineses ad collegas italicos adiuvandos contra coronavirus Romam pervenerunt multa instrumenta sanitatis ferentes. Morbi prospectus iam in universo mundo manifestatur. Ubi virus praesens non esse videbatur, nunc ad rimedia curritur, sicut in Gallia, in Germania, in Britannia, in Hispania et in Civitatibus Foederatis Americae. De pandemia agitur. De die in diem numerus aegrotorum et mortuorum crescit, idcirco ab Auctoritatibus Nationum regulae magis magisque severiores dictantur. Scholae, sicut in Italia, etiam in aliis terris clausae sunt. Spes firma manet cito antidotum contra istud virus fore.

Petrus

- Idibus Martiis

Belli diarium his temporibus videtur cum de coronaviro verbum fiat. In Europa Americaque edictum patefit ut omnes domi maneant, praesertim senes puerique, ad morbi contagionem vitandam. In multis italicis urbibus in domuum maenianis canitur ad salutem invocandam.Qui domo exeunt, solum necessitatis causā exire possunt. Bonus nuntius: libertatem habuerunt, post quindecim menses abductionis in regione Malii, Luca Tacchetto et amica canadensis Edith Blais.

Petrus

- Postridie Idus Martias

Ultra viginti milia contagionum in Italia coronaviri causā: mille octingenti novem mortui sunt; duo milia trecenti triginta quinque e morbo exierunt. Vallis Augustana non incolis portas regionis claudit. Sex milia mortuorum coronaviri causā in toto mundo sunt. Germania fines claudit cum Austria, Helvetia et Gallia. Papa Franciscus heri post meridiem in Cursus via ambulavit et ecclesiam Sancti Marcelli visitavit ad finem pandemiae impetrandam a Crucifisso prodigioso ibi posito.
Petrus

- a. d. XVI Kalendas Apriles

In Italiam rediit Januarius Arrma dux navis Diamond Pricess. A Praesidente Reipublicae Italicae Sergio Mattarella nomen Commendatoris merito Reipublicae accipiet. Coronavirus in Italia: crescit numerus aegrotorum, qui heri viginti tria milia erant. Concutio in tota Europa Americaque fit. Primus Minister Hispaniae coronaviro stante crescenteque valetudinaria privata occupat.

Petrus

- a. d. XV Kalendas Apriles

Europa fines triginta dies claudit coronaviri causā. Adhuc multae contagiones: numerus crescit. Papa Franciscus revelat: “A Deo petii ut epidemiam manu sua retineat”. In orbe terrarum plures precum catenae ad morbi cessationem efficiuntur. Bergomi hospitium campestre ponitur. Octo milia personarum ad iudicem delata sunt, quia contra regulas hoc morbi tempore egerunt: inventae sunt etiam personae quae amorem in autocineto faciebant!

Petrus

- a. d. XIV Kalendas Apriles

Noctu Praesidens Rei Publicae, Sergius Mattarella, Guberni decretum “cura Italia” firmavit. De necessitatibus praesentibus stante gravanteque statu coronaviri agitur. Interea crescit, praesertim in Longobardia, numerus aegrotorum mortuorumque. Necesse est domi manere! Hic est monitus qui ab Auctoritatibus totius mundi datur. Ad hodiernum diem hic status est in orbe terrarum: ducenti milia aegrotorum et octo milia mortuorum. Cancellaria Confoederatae Rei Publicae haec verba heri vesperi dixit: agitur de maxima provocatione post bellum! Lutetia Matritum maximus timor currit. Hodie Festum Sancti Iosephi celebratur. Hodie, vere semper, quoque filii/filiae erga patrem suum honorem tribuant!

Petrus

- a. d. XIII Kalendas Apriles

Cogitate, cogitate omnes! Virus plus in Italia quam in Sina occidit! Sine regularum observantia numerus aegrotorum mortuorumque crescit. Domi manete! Domi maneamus! Intelligite, oro! Status Bergomi terribilis est! Etiam in Hispania coronavirus multas victimas facit. Solum stulti gravitatem huius morbi non capiunt. Longobardia coronaviri causā defessa est. Franciscus, episcopi, sacerdotes fidelesque orant ut hic gravissimus morbus quam celerrime desistat. Scholae et Universitates clausae sine die erunt. Morbi deminutio expectatur. Sex medici contagionum causā mortui sunt.

Petrus

- a. d. XII Kalendas Apriles

Terrae motus in Graecia evenit: magnitudo 5.9. Maiores limitationes Romae erunt ad vitandum incrementum coronaviri, postquam undesexaginta casus monacharum, quae coronaviro laborant: una ex illis Cremona perveniens contagionem sororibus transmisit. Duo monasteria, Romae et Cryptaferratae, segregata sunt. Aditus etiam ad litora prohibitus est. Septimana vergente excursiones non permittuntur. Tertio die in Sina nulla contagio inventa est. Incipit ver! Omnes confidimus nuntium salutis fore.

Petrus

- a. d. XI Kalendas Apriles

Novum decretum Primi Ministri Reipublicae Italicae. stante gravescenteque statu coronaviri, omnia media productionis non necessaria clauduntur. Bergomi et in provincia mortuorum numerus de die in diem crescit. Visio apparet apocalyptica. Civitates Foederatae Americae tertiae sunt quantitatis contagionum causā. Magnus medicorum et aegrorum ministrorum coetus ad adiuvandos aegrotos hoc coronaviri tempore in Italia respondet. Numerus contagionum in toto mundo verendus est! Fere trecenta milia aegrotorum.

Petrus

- a. d. X Kalendas Apriles

Papa Franciscus omnes fideles hortatur ad observandas Reipublicae regulas. Interea episcopus francogalicus Delmas, qui a. d. VII Idus Martias colloquium habuit cum Francisco, positivus coronaviro est. Bene speremus pro summo pontifice! Etiam Angela Merkel positiva coronaviro extat postquam occursum cum medico positivo habuit.
Scaenarium coronaviri crescit et Consilium Marshal petitur.

Petrus

- a. d. IX Kalendas Apriles

Vox his temporibus currens recurrens ad coronavirus pertinet. Omnia communicationis spatia de morbo super nostra capita instante continuo scribunt loquunturque. Domi clausi quasi in carcere eventus laetos luctuososque per interrete videmus. Crescunt convalescentes sed vigilare necesse est ne virus in regionibus meridionalibus Italiae dilatetur. Franciscus ad aliud tempus suum apostolicum iter in Melitam prorogat.

Petrus

- a. d. VIII Kalendas Apriles

Falsa concutio: Cancellaria Foederalis Merkel negativa extat coronaviro. Huic nuntio omnes plaudimus! Morbi status in Italia e in nonnullis aliis regionibus mundi non cessat sed crescit. Auctoritas Reipublicae Italicae novas severiores regulas dat ad impediendum mali incrementum. Etiam in Hispania maxima est sollicitudo coronaviri causā. Omnes Status provisiones sumunt contra banc pandemiam. Inter urbium vicorumque cives multi sunt sacerdotes contagionis victimae.

Petrus

- a. d. VII Kalendas Apriles

Domi manemus, severe manemus, regulas ab Auctoritatibus nostris datas observantes. Expectatio damnatio videri posset, sed pro salute communitatis postulatur. Obscurum hodie caelum est, sicut atrae sunt regiones ubi cives lacrimas effundunt propter mortem concivium suorum. Ecclesia una cum Francisco preces Deo extollit ut hunc pandemiae statum sanet. De die in diem nostram temporalitatem animadvertimus et nihil fieri potest sine Dei intercessione. Hodie quoque miraculum imploramus.

Petrus

- a. d. VI Kalendas Apriles

Paenultimus dies veneris Quaresimae est. Coronavirus saevit, sacrae aedes clausae manent et cives domi finem pandemiae expectant. Status est vere arcanus. Hodie Franciscus solus erit, prima vigilia noctis, in Foro Sancti Petri, una cum mirifico Crucifixo ecclesiae sancti Marcelli, ad finem pandemiae petendam. Omnes fideles, unusquisque e domo sua, advocantur ut unum sint cum Summo Pontifice in precibus pro salute totius mundi.

Petrus

- a. d. V Kalendas Apriles

Heri vesperi Papa Franciscus sermonem pulcherrimum in Foro S. Petri habuit. Ante Crucifixum ligneum et imaginem Virginis Mariae, denominatae Salus Populi Romani, a Deo per Mariae intercessionem cessationem pandemiae a coronaviro petivit. Solus Pontifex erat in tanta platea, sed totus credentium et fortasse non credentium coetus ex omnibus regionibus orbis terrarum mente et spiritu per interrete coniunctus Francisco erat.

Petrus

- a. d. IV Kalendas Apriles

Signum apparuit in caelo dum Franciscus orabat in Foro Sancti Petri pro salute totius mundi his coronaviri temporibus. Eratne Virginis imago? Eratne simplex nubes? Imaginatio sed etiam fides populi per interrete currunt. Nos omnes attamen Deo confidimus et intercessionem Dei Matris invocamus. Miraculum quam celerrime a Deo petimus. Ecce oratio mariana quam repetere possumus:
“Sub tuum praesídium confúgimus,
sancta Dei Génetrix;
nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus,
sed a perículis cunctis líbera nos semper,
Virgo gloriósa et benedícta”.

Petrus

- a. d. III Kalendas Apriles

Oratio

Noli flere, Maria
Quid vidisti in via?

Meos filios vidi morientes
Homines vidi dolentes!

Descende, Maria, de caelo
Hic sumus in maximo gelo!

Filioli, nota est mihi desolatio
Vobis cito erit consolatio!

Misere nostri, peccatorum
Repleti sumus erga Filium debitorum!

Nolite malum timere
Cito videbitis id carere!

Cor Matris regale
Donum nobis speciale!

Orate, filioli, orate
Vobis dico: exultate!

Magnum est, Maria, Tibi Cor
Immanis nobis est languor!

Confidite in meo Filio dilecto
Omnia fient suo decreto!

Postremo vere dicimus:
Nos in Te confidimus!

Petrus Pischedda
Pestis temporibus

- Pridie Kalendas Apriles

Tristis est hora in orbis terrarum convallibus;
Membra torpescunt et lingua late torquetur;
Magno clamore acri planctuque resonat aër;
Increbrescit morbus, tangit homines crebro.
Cur tanta vis, cur malum sic hoc in mundo?
Interrogantur maria, flumina locaque ubique;
Muttiunt montes, fremunt arborum frondes;
E profundo lacu gemitus morientium auditur.
Aether gravissimus fit et minax homini est;
Erratica valetudinaria strepitu magno aegros
Ad nosocomia raptim trepidanterque vehunt.
Spes multis cum precibus ad caelum levatur.
Homines terrae responsum certum non dant.
Nos signum de caelo expectamus fidentes.

Petrus Pischedda
Pestis temporibus