Brevia diurna chronica
a Petro Pischedda
accurate scripta
A. D. MMXX


Conor in hac mea rubrica simpliciter, breviter reverenterque enarrare quod meā maxime interest. In orbe terrarum eventus in horas dissimiles variique sunt, modo laeti modo luctuosi. Nuntii personales non deerunt. Semper in animo habeo linguam latinam non mortuam sed vivam esse atque fore. Saepe, dum cogito et scribo, iuxta computatrum Ulixes, cattus meus dilectissimus, iacet et stertit.
IANUARIUS
- Kalendis Ianuariis
Media nocte innumeri ignes artificiosi apparuerunt in caelo ad salutandum, calicibus sublatis, novum annum bis millesimum vicesimum. Ecclesia catholica hodie sollemnitatem Mariae Matris  Dei celebrat pacemque inter homines totius mundi invocat. Toto corde annum novum sospitem optamus sine bellis fameque. Sol lucet. Urbs benigne orbis terrarum peregrinatores accipit.
Petrus
- Postridie Kalendas Ianuarias
Heri vesperi Robertus Bolle, clarissimus saltator italicus, spectatores ante televisionem ad se rapuit. “Salta mecum” spectaculum mirabile fuit. Robertus cum nonnullis saltationis stellis se ostentavit. Saevissima alluvies Bataviae, Indonesiae caput, facta est: multi incolae sua domo spoliati sunt et nonnulli mortui sunt foedae tempestatis causā. Ignes artificiosi noctis Sancti Silvestris damna graviora hominibus rebusque in variis orbis regionibus intulerunt. Romae hodie sol splendet. Ex hoc die, ex lege, uti possunt tabulae rotatae electricae  gubernabiles. Iis qui hac tabula utuntur maxima cura adhibenda est!
Petrus
- a. d. III Nonas Ianuarias
Gravissimus est status in Australia incendiorum causā.   Multa animalia moriuntur et incolae ad litora refugiunt. Terribilis inquinatio aëris in Planitie Padana diffunditur permanetque. Demarchi civitatum illius regionis vehiculorum contra regulam usum contrahunt.  Bellum quod accidere potest in  Lybia valde homines, qui pacem optant, sollicitat. Hodie mane Romae frigus erat.
Petrus
- Pridie Nonas Ianuarias
Glaciatae moles Tibetanae de die in diem terribilem in modum solvuntur Terrae supercalefactionis causā. Inquinamentum scilicet operam dat variis problematibus. In Italia etiam novus annus luctuose incipit mortuorum causā in laboris campo. Nex Soleimani, ducis iranici, non parum sollicitat. Franciscus orat pro pace universali. Quo modo homo hominem necare potest? Foveae hodie vir in suo autocineto occisus est.  Admirationem movit in toto mundo, praesertim in America Latina, infans boliviana, cui nomen Victoria datum est, nata viva post “abortum legalem”. Miraculum! Meditare de rebus occurrentibus  et pro pace quoque tu ora.
Petrus
- Nonis Ianuariis
Pulcherrima emissio televisiva, cui nomen “mirabilia”,  heri vesperi ducta est ab Alberto Angela,  qui  nonnullas pulchritudines Italiae monstravit: Capreae cum suis antiquis domibus romanis et prospectibus supra mare; Taurinum cum sua domo regia; Roma cum suis fontanis; Insula Maior lacus Trasimeni. Vere  Italia appellari potest “paeninsula thesaurorum”.
Australia  adhuc ardet: quingenta milia animalium mortua sunt. In Medii Orientis regionibus maxima contentio est. A Pentagono innumeri milites (circiter tria milia) missi sunt. Bagdadi propugnaculum americanum oppugnatum est.
Petrus
- Postridie Nonas Ianuarias
Hodie Sollemnitas est Epiphaniae Domini. “Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes” (Graduale); “Vidimus eius stellam in Oriente: et venimus cum muneribus adorare Dominum”(Mt2). Epiphaniae festum tempus Natalis claudit. Funestus nuntius Lutago in Valle Aurina pervenit: autocinetum a iuvene ductum sex iuvenibus germanis occurrit eosdemque interfecit. Status in Medii Orientis regionibus terribilis est. Irania, post mortem ducis Soleimani, vindictam Civitatibus Foederatis Americae minatur. In Libya bellum intestinum permanet et de die in diem numerus mortuorum crescit. Franciscus omnes homines bonae voluntatis rogat ut pro pace universali orent.
Petrus
- a. d. VII  Idus Ianuarias
Venti suntne belli? In Libya iam saevit. In Irania furentes pergunt minae adversus Civitates Foederatas Americae necis Soleimani causā. Nos, qui pacem amamus, fortiter speramus nullum bellum fore. Bella ruinam mortemque semper ferunt. Maxima sollicitudo adest status Australiae causā, ubi incendia permanent et regionis devastatio vere metuenda est.
Post sollemnitatem Epiphaniae  discipuli in scholam redeunt.
Petrus
- a. d.  VI  Idus Ianuarias
Fortuna virum taurinensem basiavit. Sors ei arrisit maximo cum beneficio et milionarius factus est. Sed raro pecunia  felicitatem largitur. Dabitne iuvenis fortunatus nummorum partem pauperibus? Noctu Iran missilia contra sedes americanas in Iraquia iactavit quae octoginta cives Iraquiae interfecerunt. Haec videtur vindicta iraniana contra ducis Soleimani necem per manus Americanorum. Nos semper pacem speramus inter Nationes fore.
Petrus
- a. d. V Idus Ianuarias
Diplomatia internationalis frenum ponere videtur duobus litigantibus, i. e. Iraniae et Americae. Credo neutrum bellum velle. Sed si Praeses Civitatum Foederatarum Americae Iraniam tormentis verberaret, multi thesauri pretiosissimi universo mundo deessent: e. g. Persepolis, Parsargadae, Vank , Reza etc. Australia, incendiis consumpta, adspectum infernalem habet.
Petrus
- a. d. IV Idus Ianuarias
In Republica Sinarum hamaxosticus, “sagitta” appellatus, trecenta quinquaginta chilometra horalia currit, sine vectore. Hoc tramen ferriviarium “intelligens” “miraculum” technologicum huius aetatis est! Post exitum Britanniae de Unione Europaea evanescet etiam Erasmus, qui rursus tractandus erit. Familia australiana  in autocineto vitam phascolartorum cinereorum (koala) ab incendiis servavit. Pax in Medio Oriente possibilis videtur. Gaudeamus ergo!
Petrus
- a. d. III Idus Ianuarias
Nondum illucescit et luna adhuc  clara apparet in caelo. Mensis Ianuarius ratione astrologiae admirandus est! Fortasse ante mediam noctem melius est caelum contemplare quam nonnullas emissiones televisivas videre. Venetiis antea fluctus nunc aestus! Urbs mirabilior! Primus huius anni egressus migrantium ex Libia in insula Lopadusa factus est. Status in Medio Oriente stabilis manet. Semper meliora speramus.
Petrus
- Pridie Idus Ianuarias
Hesterno die colloquium inter primum ministrum italicum Conte et praesidem libycum Sarraj fuit. Actum est de occursu positivo utilique pro pace in Libya et in  Medio Oriente. Colloquium quoque evenit inter cancellariam foederalem Angelam Merkel et imperatorem Russiae Putin, qui  de pace in Medio Oriente locuti sunt. Turmae migrantium, qui ex Libya fugiunt, per Mare Nostrum transeunt sed multi moriuntur. “Mirabilia”, emissio televisionis die Saturni vespera ab Alberto Angela ducta, nos fascinavit. Venetiarum Paestique imagines pulcherrimae fuerunt. Ecclesia Catholica hoc die festum Baptismi Domini celebrat.
Petrus
- Idibus Ianuariis
Nova septimana incipit sperantes pacem in Medio Oriente certam fore. Permanet pluviae defectio in omnibus regionibus  Italiae, ergo compellendus est usus vehiculorum inquinantium. Papa emeritus Benedictus XVI una cum Cardinale Roberto Sarah in suo novo libro mox edituro scribit de necessitate caelibatus sacerdotalis, dictum Sancti Augustini referens: “Silere non possum”. Id certe obiectum disceptationis erit. In certamine italico pediludii MMXIX – MMXX Juventus herois hiemis titulum consecuta est.
Petrus
- Postridie  Idus Ianuarias
Regina Elisabeth novam  vitam Harry et Meghan approbat sine aerario monetario regio. In Libya Serray subscribit intermissionem ab armis, tamen saepe  indutiae desunt. Prohibetur hodie Romae commeatio viaria omnium vehiculorum quae motra “diesel “ habeant.  Inquinatio aëris totam Italiam tangit, et non solum. Caeli mutationes universum orbem sollicitant.
Petrus
- a. d. XVIII Kalendas Februarias
In certamine pediludii inter Inter et Kalarim propter trophaeum italicum MMXIX – MMXX  sodalitas sarda a societate mediolanensi vincta est. In Texia iuvenis sedecim annos natus in exitu de schola a condiscipulo interfectus est. In Civitatibus Foederatis Americae facilior est armorum usus. In Medio Oriente nunc pax prospicitur. Nulla controversia inter Benedictum XVI et Franciscum de coelibato ecclesiastico est.
Petrus
- a. d. XVII Kalendas Februarias
Pluvia acida Romae, etsi commeatio viaria vehiculorum naphthā altorum vetita est,  non minuit sed auxit. Inquinationis aëris causa ergo aliorsum quaerenda est. Comerciorum bellum inter Americam et Sinam finem habuisse videtur. Vectigalia enim a Civitatibus Foederatis Americae secata sunt. Nunc ad Europam oculi vertuntur. Ingens clangor adhuc fit de libro coelibatum ecclesiaticum spectante a Benedicto XVI et cardinale Sarah subscripto. Cur tantus strepitus? Papa Franciscus nominat subsecretarium Secretariae Status mulierem (primum), cui nomen Francisca De Iohanne.
Petrus
- a. d. XVI Kalendas Februarias
Intra annum MMXXXVIII Germania carbonem ad usum industrialem removebit. Omnes civitates serio animo inquinationis aëris causam auferre volunt. In Australia, post vastissima incendia, innumerabilis multitudo animalium periit, circiter quinquaginta homines mortui sunt et numerus inaestimabilis arborum arsit. Hesterno die pluvia tam implorata descendit. Quod Natura, De adiuvante, creavit hominis manus per quinque digitos delevit.
Petrus
- a. d. XV Kalendas Februarias
Greta Thumberg ambulationi pro clima in Helvetia interfuit. Puella svetica amplum consensum, praesertim inter adolescentes, obtinuit et obtinet in toto orbe terrarum. Questio de clima omnibus cordi esse debet. Glacierum liquefactio dimittere posset virus ante quindecim milia annorum. Murus (muraghe / nuraghe in lingua sarda) Nuraddeo in loco cui nomen “Pedrasenta” (Suni – Oristanum) ex cultorum sententia cortice  antiquitus circumtectus fuit.
Petrus
- a. d. XIV kalendas Februarias
Pulcherrimum primarium templum sacrum Mediolani ab Alberto Angela in emissione televisifica “Mirabilia” heri vesperi monstratum est! Novus est mihi nuntius aedem sacram supra dictam perfectam esse ab  imperatore Napoleone Bonaparte occasione suae solemnis coronationis. Hic sanctus Augustinus a sancto Ambrosio baptizatus est. Hodie secunda dominica temporis ordinarii in Ecclesia Catholica celebratur: Evangelium missae huius dominicae eximiam affirmationem Ioannis Baptistae de Christo continet:«Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi» (Gv 1, 29). Hodie Romae sol splendet et Urbs lucentissima apparet.
Petrus
- a. d. XIII Kalendas Februarias

Incipit nova septimana, quae unicuique vestrum plurima problemata solvenda ostendet. Quoad me dies huius septimanae laetos spero fore. A me divitibus invidendum non est, praesertim iis qui in universo mundo, circiter duo milia, Paparoni de Paparonis appellari possunt. Post contionem berolinensem hesterno die habitam promissio est arma in Libya non susceptura. Utinam hoc accidere possit

Petrus

- a. d. XII Kalendas Februarias

Virus occultum ortum est in Sina, ubi quattuor homines mortui sunt. Timetur ne in Europam Italiamque extensionem habeat. Dum coffeum bibo novos nuntios ex mundo per radiophonium sentio. Terrae motus magnitudinis 3, 6 in territorio Foveae hodie mane factus est.  Ob chaos vehicularium Romae cives ducentas quinquaginta horas perdunt.  Prima aestimatur Bogota.

Petrus

- a. d.  XI  Kalendas Februarias

Virus in Sina adhuc victimas facit. Sex homines iam mortui sunt. In aeroportibus Romae, Lutetiae et Londinii omnium qui ab Asia perveniunt inspectiones fiunt. Primum accidens in Civitatibus Foederatis Americae contigit. Mala tempora detrectatoribus currunt: mense Aprili algorithmus possessiones argentarias cernet.  In Sudaniae therotrophiis leones morituri sunt cibi aquaeque penuriae causā. Intercessio urget!

Petrus

- a. d.  X  Kalendas Februarias

Pax in Libya incerta est.  Sex missilia, cui nomen Grad, contra Tripolis aeroportum iacta sunt. Coetus Unitarum Nationum ad servandum foedus berolinense hortatur. Cavea summa Ioannes XXIII in Urbe ad tempus clausa est : chaos vehiculorum circulationis! Certamen italicum pediludii  (Coppa Italia) MMXIX – MMXX  inter Societates “Juventus – Roma” concluditur 3 – 1.

Petrus